|
Quot modis creatura assumitur ad significandum. Eucharistia. Sed
his, ut dicere coeperam, exceptis, alia sunt illa quae quamvis ex
eadem materia corporali, ad aliquid tamen divinitus annuntiandum
nostris sensibus admoventur, quae proprie miracula et signa dicuntur,
nec in omnibus quae nobis a Domino Deo annuntiantur, ipsius Dei
persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo
demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus,
quamvis per angelum disposita ministretur: rursus cum in ea specie
suscipitur quae non est quod angelus, aliquando jam erat ipsum corpus,
et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur; aliquando ad
hoc exoritur, et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines
annuntiant, aliquando ex sua persona verba Dei loquuntur, sicuti cum
praemittitur, Dixit Dominus; aut, Haec dicit Dominus (Jerem.
XXXI, 1, 2); aut tale aliquid: aliquando autem nihil tale
praemittentes, ipsam Dei personam in se suscipiunt, sicuti est,
Intellectum tibi dabo, et constituam te in via qua ingredieris
(Psal. XXXI, 8). Sic non solum in dictis, verum etiam in
factis, Dei persona significanda imponitur prophetae, ut eam gerat in
ministerio prophetiae; sicut ejus personam gerebat qui vestimentum suum
divisit in duodecim partes, et ex eis decem servo regis Salomonis
dedit, regi futuro Israel (III Reg. XI, 30, 31):
aliquando etiam res quae non erat quod propheta, et erat jam in
terrenis rebus, in hujusmodi significationem assumpta est; sicut
somnio viso Jacob evigilans fecit de lapide, quem dormiens habebat ad
caput (Gen. XXVIII, 18): aliquando ad hoc fit eadem
species, vel aliquantulum mansura, sicut potuit serpensille aeneus
exaltatus in eremo (Num. XXI, 9), sicut possunt et litterae;
vel peracto ministerio transitura, sicut panis ad hoc factus in
accipiendo Sacramento consumitur.
20. Sed quia haec hominibus nota sunt, quia per homines fiunt,
honorem tanquam religiosa possunt habere, stuporem tanquam mira non
possunt. Itaque illa quae per Angelos fiunt, quo difficiliora et
ignotiora, eo mirabiliora sunt nobis: illis autem tanquam suae
actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona Dei angelus
homini, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob; cum Scriptura praedixisset, Visus est ei angelus Domini
(Exod. III, 6, 2): loquitur et homo ex persona Domini,
dicens, Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et
testificabor tibi; Deus Deus tuus ego sum (Psal. LXXX, 9,
11). Asssumpta est virga ad significationem, et in serpentem
angelica facultate mutata est (Exod. VII, 10): quae facultas
cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem
aliquam significationem (Gen. XXVIII, 18). Inter factum
angeli et factum hominis plurimum distat: illud et mirandum et
intelligendum est, hoc autem tantummodo intelligendum. Quod ex
utroque intelligitur, fortassis unum est; at illa ex quibus
intelligitur, diversa sunt: tanquam si nomen Domini et auro et
atramento scribatur; illud est pretiosius, illud vilius; quod tamen
in utroque significatur, idipsum est. Et quamvis idem significaverit
ex virga Moysi serpens, quod lapis Jacob; melius tamen aliquid lapis
Jacob, quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in
carne, in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis
(Psal. XLIV, 8); ita virga Moysi conversa in serpentem,
ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp.
II, 8). Unde ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo;
sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum,
non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14,
15): sicut intuentes illum serpentem exaltatum in eremo, serpentum
morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum
illo, ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6). Per
serpentem enim intelligitur mors, quae facta est a serpente in paradiso
(Gen. III), modo locutionis per efficientem id quod efficitur
demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem: et
serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore
suo, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24), quod in fine temporis
erit, quem serpentis cauda significat, quam Moyses tenuit, ut
rediret in virgam (Exod. IV, 4). Serpentes autem magorum
tanquam mortui saeculi, nisi credentes in Christum tanquam devorati in
corpus ejus intraverint, resurgere in illo non poterunt (Id.
VII, 12). Lapis ergo Jacob, ut dixi, melius aliquid
significavit quam serpentes magorum: at enim factum magorum multo
mirabilius. Verum haec ita non praejudicant rebus intelligendis,
tanquam si hominis nomen scribatur atrro, et Dei atramento.
21. Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint vel assumpserint
Angeli ad significandum quod annuntiabant, etiam si Dominus vel
Spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis novit
hominum? sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta
pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur, unde
in usum religionis assumatur. Et si nunquam discant experimento vel
suo vel aliorum, et nunquam illam speciem rerum videant, nisi inter
celebrationes Sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis
auctoritate gravissima, cujus corpus et sanguis sit, nihil aliud
credent, nisi omnino in illa specie Dominum oculis apparuisse
mortalium, et de latere tali percusso, liquorem illum omnino fluxisse
(Joan. XIX, 34). Mihi autem omnino utile est ut meminerim
virium mearum, fratresque meos admoneam ut et ipsi meminerint suarum,
ne ultra quam tutum est humana progrediatur infirmitas. Quemadmodum
enim haec faciant Angeli, vel potius Deus quemadmodum haec faciat per
Angelos suos, et quantum fieri velit etiam per angelos malos, sive
sinendo, sive jubendo, sive cogendo, ex occulta sede altissimi
imperii sui; nec oculorum acie penetrare, nec fiducia rationis
enucleare, nec provectu mentis comprehendere valeo, ut tam certus hinc
loquar ad omnia quae requiri de his rebus possunt, quam si essem
angelus, aut propheta, aut apostolus. Cogitationes enim mortalium
timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod
corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae
in perspectu sunt, invenimus cum labore: quae in coelis sunt autem,
quis investigabit? Sed quia sequitur et dicit, Sensum autem tuum
quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum
tuum de altissimis (Sap. IX, 14-17)? quae in coelis sunt
quidem, non investigamus, quo rerum genere et corpora angelica
secundum propriam dignitatem, et eorum quaedam corporalis actio
continetur; secundum Spiritum tamen Dei missum nobis de altissimis et
impartitam ejus gratiam mentibus nostris, audeo fiducialiter dicere,
nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus, quod Deus
unus est, per id quod est, atque idipsum est, ullo modo esse
mutabilem, ac per hoc multo minus esse visibilem. Quoniam sunt
quaedam quamvis mutabilia, non tamen visibilia, sicut nostrae
cogitationes, et memoriae, et voluntates, et omnis incorporea
creatura: visibile autem quidquam non est, quod non sit mutabile.
|
|