|
Essentia Dei nunquam per se apparuit. Angelorum ministerio factae
divinae Patribus apparitiones. Objectio ex loquendi modo ducta
diluitur. Apparitionem Dei ipsi Abrahae perinde ac Moysi, per
Angelos factam esse. Idem probatur ex lege data Moysi per Angelos.
Quid dictum in hoc libro, quid dicendum in sequente. Quapropter
substantia, vel, si melius dicitur, essentia Dei, ubi pro modulo
nostro ex quantulacumque particulaintelligimus Patrem et Filium et
Spiritum sanctum, quandoquidem nulio modo mutabilis est, nullo modo
potest ipsa per semetipsam esse visibilis.
22. Proinde illa omnia quae Patribus visa sunt, cum Deus illis
secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur, per
creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea
ministris Angelis fecerit, per Angelos tamen esse facta, non ex
nostro sensu dicimus, ne cuiquam videamur plus sapere; sed sapimus ad
temperantiam, sicut Deus nobis partitus est mensuram fidei (Rom.
XII, 3), et credimus, propter quod et loquimur (II Cor.
IV, 13). Exstat enim auctoritas divinarum Scripturarum, unde
mens nostra deviare non debet, nec relicto solidamento divini eloquii
per suspicionum suarum abrupta praecipitari, ubi nec sensus corporis
regit, nec perspicua ratio veritatis elucet. Apertissime quippe
scriptum est in Epistola ad Hebraeos, cum dispensatio Novi
Testamenti a dispensatione Veteris Testamenti secundum congruentiam
saeculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa visibilia, sed
ipsum etiam sermonem per Angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem
autem Angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, quo usque
ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri
spiritus, ad ministrationem missi, propter eos qui futuri sunt
haereditate possidere salutem (Hebr. I, 13, 14)? Hinc
ostendit illa omnia non solum per Angelos facta, sed etiam propter nos
facta, id est, propter populum Dei, cui promittitur haereditas vitae
aeternae. Sicut ad Corinthios etiam scriptum est: Omnia haec in
figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram,
in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Deinde quia
tunc per Angelos, nunc autem per Filium sermo factus est,
consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius
oportet attendere nos ea quae audivimus, ne forte defluamus: si enim
qui per Angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis
praevaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem;
quomodo nos effugiemus, tantam negligentes salutem? Et quasi
quaereres quam salutem, ut ostenderet se de Novo Testamento jam
dicere, id est, sermone qui non per Angelos, sed per Dominum factus
est: Quae cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per
Dominum, ab iis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante
Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti
divisionibus secundum suam voluntatem (Hebr. II, 1-4).
23. Sed, ait aliquis, cur ergo scriptum est, Dixit Dominus ad
Moysen; et non potius, Dixit Angelus ad Moysen? Quia cum verba
judicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis, Ille praeco
dixit; sed, Ille judex: sic etiam loquente propheta sancto, etsi
dicamus, Propheta dixit, nihil aliud quam Dominum dixisse intelligi
volumus. Et si dicamus, Dominus dixit, prophetam non subtrahimus,
sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem Scriptura saepe
aperit angelum esse Dominum , quo loquente identidem dicitur,
Dominus dixit, sicut jam demonstravimus. Sed propter eos, qui cum
Scriptura illic angelum nominat, ipsum per se ipsum Filium Dei
volunt intelligi, quia propter annuntiationem paternae ac suae
voluntatis a propheta dictus est angelus: propterea volui ex hac
epistola manifestius testimonium dare, ubi non dictum est, per
Angelum; sed per Angelos.
24. Nam et Stephanus in Actibus Apostolorum eo more narrat haec,
quo etiam in Libris veteribus conscripta sunt: Viri fratres et
patres, audite, inquit: Deus gloriae apparuit Abrahae patri
nostro, cum esset in Mesopotamia (Act. VII, 2). Ne quis
autem arbitraretur tunc Deum gloriae, per id quod in se ipso est,
cujusquam oculis apparuisse mortalium, in consequentibus dicit, quod
Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Moyses in verbo isto, et
factus est inquilinus in terra Madian, ubi genuit filios duos. Et
completis illic quadraginta annis, apparuit illi in deserto montis
Sina angelus Domini in flamma ignis in rubo. Moyses autem videns,
mirabatur visum. Qui cum accederet considerare, facta est vox Domini
dicens: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat
considerare. Dixitque illi Dominus, Solve calceamentum pedum tuorum
(Exod. II, 15-III, 7), etc. Hic certe et angelum et
Dominum dicit, eumdemque Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum
Jacob, sicut in Genesi scriptum est.
25. An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit
Dominus, Abrahae vero per se ipsum? At hoc a Stephano non
quaeramus: ipsum librum unde Stephanus ista narravit, interrogemus.
Numquid enim quia scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Abraham
(Gen. XII, 1); et paulo post, Et visus est Dominus Deus
Abrahae (Id. XVII, 1): propterea ista non per Angelos facta
sunt? Cum alio loco similiter dicat, Visus est autem ei Deus ad
ilicem Mambre, sedenti ad ostium tabernaculi sui meridie; et tamen
consequenter adjungat, Respiciens autem oculis suis vidit, et ecce
tres viri stabant super eum ; de quibus jam diximus (Id.
XVIII, 1, 2). Quomodo enim poterunt isti, qui vel a verbis
ad intellectum nolunt assurgere, vel facile se ab intellectu in verba
praecipitant, quomodo poterunt explicare visum esse Deum in viris
tribus, nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse
fateantur? An quia non dictum est, Angelus ei locutus est, vel,
apparuit; propterea dicere audebunt, Moysi quidem illam visionem ac
vocem per angelum factam, quia ita scriptum est; Abrahae autem, quia
commemoratio angeli non est facta, per substantiam suam Deum
apparuisse atque sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo
tacitum est? Nam ita legitur, cum immolandus filius ejus
praeciperetur : Et factum est post haec verba, tentavit Deus
Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. Et ille dixit:
Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum, quem diligis,
Isaac, et vade in terram excelsam, et offer eum ibi in holocaustum
super unum montium quem tibi dixero. Certe hic Deus, non angelus,
commemoratus est. Paulo post vero ita se habet Scriptura: Extendens
autem Abraham manum suam, sumpsit gladium, occidere filium suum. Et
vocavit eum angelus Domini de coelo, et dixit ei: Abraham,
Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne injicias manum tuam
super puerum, neque facias ei quidquam. Quid ad hoc respondetur? An
dicturi sunt Deum jussisse ut occideretur Isaac, et angelum
prohibuisse; porro ipsum patrem adversum Dei praeceptum, qui jusserat
ut occideret, obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et
abjiciendus hic sensus est. Sed neque huic tam crasso et abjecto ullum
locum Scriptura esse permittit, continuo subjungens: Nunc enim
cognovi quia times Deum tu, et non pepercisti filio tuo dilecto
propter me. Quid est, propter me; nisi propter eum qui occidi
jusserat? Idem igitur Deus Abrahae qui angelus, an potius per
angelum Deus? Accipe sequentia: certe jam hic angelus manifestissime
expressus est; attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham
oculis suis vidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech
cornibus; et abiit Abraham, et accepit arietem, et obtulit eum
holocaustum pro Isaac filio suo. Et cognominavit Abraham nomen loci
illius, Dominus vidit, ut dicant hodie quod in monte Dominus visus
est: sicut paulo ante quod dixit Deus per angelum, Nunc enim cognovi
quia times Deum; non quia tunc Deus cognovisse intelligendus est,
sed egisse ut per Deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet vires
cordis ad obediendum Deo usque ad immolationem unici filii: illo modo
locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut
dicitur frigus pigrum, quod pigros facit; ut ideo cognovisse
diceretur, quia ipsum Abraham cognoscere fecerat, quem poterat latere
fidei suae firmitas, nisi tali experimento probaretur. Ita et hic
cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit: id est, quod
videri se fecit. Nam continuo secutus ait, Ut dicant hodie quod in
monte Dominus visus est. Ecce idem angelus Dominus dicitur: quare,
nisi quia per angelum Dominus? Jam vero in eo quod sequitur,
prophetice omnino loquitur angelus, et prorsus aperit quod per angelum
Deus loquatur. Et vocavit, inquit, angelus Domini Abraham iterum
de coelo, dicens: Per me juravi, dicit Dominus, pro eo quod
fecisti hoc verbum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me
(Id. XXII), etc. Haec certe verba, ut dicat ille per quem
loquitur Dominus, Haec dicit Dominus, etiam Prophetae solent
habere. An Filius Dei de Patre ait, Dicit Dominus, et ipse est
ille Angelus Patris? Quid ergo? de illis tribus viris nonne
respiciunt quomodo urgeantur, qui visi sunt Abrahae, cum praedictum
esset, Visus est ei Dominus? An quia viri dicti sunt, non erant
Angeli? Danielem legant dicentem, Ecce vir Gabriel (Dan. IX,
21).
26. Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque
gravissimo alio documento oppilare, ubi non angelus singulariter, nec
viri pluraliter, sed omnino Angeli dicuntur, per quos sermo non
quilibet factus, sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam
certe nullus fidelium dubitat Deum dedisse Moysi ad subjugandum
populum Israel, sed tamen per Angelos datam? Ita Stephanus
loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus,
vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem
Prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Et occiderunt eos qui
praenuntiabant de adventu Justi, cujus nunc vos proditores et
interfectores fuistis, qui accepistis legem in edictis Angelorum, nec
custodistis (Act. VII, 51-53). Quid hoc evidentius? quid
tanta auctoritate robustius? In edictis quidem Angelorum lex illi
populo data est: sed Domini Jesu Christi per eam disponebatur et
praenuntiabatur adventus; et ipse tanquam Verbum Dei miro et
ineffabili modo erat in Angelis, in quorum edictis lex ipsa dabatur.
Unde dicit in Evangelio, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi;
de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Per Angelos ergo tunc
Dominus loquebatur, per Angelos Filius Dei, mediator Dei et
hominum futurus ex semine Abrahae suum disponebat adventum, ut
inveniret a quibus reciperetur, confitentes se reos, quos lex non
impleta fecerat transgressores. Unde et Apostolus ad Galatas dicit,
Quid ergo lex? Transgressionis gratia posita est , donec veniret
semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris
(Galat III, 19): hoc est dispositum per Angelos in manu sua.
Non enim natus est per conditionem, sed per potestatem. Quod autem
non aliquem ex Angelis dicit mediatorem, sed ipsum Dominum Jesum
Christum, in quantum homo fieri dignatus est, habes alio loco:
Unus, inquit, Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo
Christus Jesus (I Tim. II, 5). Hinc illud Pascha in
interfectione agni (Exod. XII): hinc illa omnia quae de Christo
venturo in carne atque passuro, sed et resurrecturo in lege
figurantur, quae data est in edictis Angelorum, in quibus Angelis
erat utique et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et aliquando
Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, aliquando
sine ulla distinctione personae Deus per illos figurabatur, etsi
visibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam,
non per substantiam, cui videndae corda mundantur per haec omnia quae
oculis videntur et auribus audiuntur.
27. Sed jam satis, quantum existimo, pro captu nostro disputatum
et demonstratum est, quod in hoc libro susceperamus ostendere:
constititque et probabilitate rationis quantum homo vel potius quantum
ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de Scripturis sanctis
divina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante
incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illae
ac species corporales per Angelos factae sunt; sive ipsis loquentibus
vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere
ostendimus; sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi
Deus figurate demonstraretur hominibus; quod genus significationum nec
Prophetas omisisse, multis exemplis docet Scriptura. Superest
igitur jam ut videamus, cum et nato per virginem Domino, et corporali
specie sicut columba descendente Spiritu sancto (Matth. III,
16), visisque igneis linguis sonitu facto de coelo die Pentecostes
post ascensionem Domini (Act. II, 1-4), non ipsum Dei
Verbum per substantiam suam qua Patri aequale atque coaeternum est,
nec Spiritus Patris et Filii per suam substantiam qua et ipse
utrisque aequalis atque coaeternus est, sed utique creatura quae illis
modis formari et existere potuit corporeis atque mortalibus sensibus
apparuerit, quid inter illas demonstrationes et has proprietates Filii
Dei et Spiritus sancti, quamvis per creaturam visibilem factas,
intersit: quod ab alio volumine commodius ordiemur.
|
|