CAPUT II.

7. Voluntas Dei causa superior omnis corporeae mutationis. Exemplo id demonstratur. Sed alius est ordo naturalis in conversione et mutabilitate corporum, qui quamvis etiam ipse ad nutum Dei serviat, perseverantia tamen consuetudinis amisit admirationem: sicuti sunt quae vel brevissimis, vel certe non longis intervallis temporum, coelo, terra, marique mutantur, sive nascentibus, sive occidentibus rebus, sive alias aliter atque aliter apparentibus: alia vero quamvis ex ipso ordine venientia, tamen propter longiora intervalla temporum minus usitata. Quae licet multi stupeant, ab inquisitoribus hujus saeculi comprehensa sunt, et progressu generationum quo saepius repetita, et a pluribus cognita, eo minus mira sunt. Sicuti sunt defectus luminarium, et raro existentes quaedam species siderum, et terrae motus, et monstruosi partus animantium, et quaecumque similia, quorum nihil fit nisi voluntate Dei, sed plerisque non apparet. Itaque licuit vanitati philosophorum, etiam causis aliis ea tribuere, vel veris, sed proximis, cum omnino videre non possent superiorem caeteris omnibus causam, id est voluntatem Dei; vel falsis, et ne ab ipsa quidem pervestigatione corporalium rerum atque motionum, sed a sua suspicione et errore prolatis.

8. Dicam si potero quiddam, exempli gratia, quo haec apertiora sint. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis, et formae species, et ordo distinctioque membrorum, et temperatio valetudinis: hoc corpus inspirata anima regit, eademque rationalis; et ideo quamvis mutabilis, tamen quae possit illius incommutabilis sapientiae particeps esse, ut sit participatio ejus in idipsum, sicut in Psalmo scriptum est de omnibus sanctis, ex quibus tanquam lapidibus vivis aedificatur illa Jerusalem mater nostra aeterna in coelis. Ita enim canitur: Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI, 3). Idipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intelligitur, quod Deus est, atque sapientia voluntasque ipsius. Cui cantatur alio loco: Mutabis ea, et mutabuntur; tu vero idem ipse es (Psal. CI, 27, 28).