|
De eodem argumento. Constituamus ergo animo talem sapientem, cujus
anima rationalis jam sit particeps incommutabilis aeternaeque
veritatis, quam de omnibus suis actionibus consulat, nec aliquid
omnino faciat, quod non in ea cognoverit esse faciendum, ut ei
subditus eique obtemperans recte faciat. Iste si consulta summa
ratione divinae justitiae, quam in secreto audiret aure cordis sui,
eaque sibi jubente, in aliquo officio misericordiae corpus labore
fatigaret, aegritudinemque contraheret, consultisque medicis ab alio
diceretur causam morbi esse corporis siccitatem, ab alio autem humoris
immoderationem: unus eorum veram causam diceret, alter erraret,
uterque tamen de proximis causis, id est, corporalibus pronuntiaret.
At si illius siccitatis causa quaereretur, et inveniretur voluntarius
labor; jam ventum esset ad superiorem causam, quae ab anima
proficisceretur ad afficiendum corpus quod regit: sed nec ipsa prima
esset; illa enim procul dubio superior erat in ipsa incommutabili
Sapientia, cui hominis sapientis anima in charitate serviens, et
ineffabiliter jubenti obediens, voluntarium laborem susceperat: ita
nonnisi Dei voluntas causa prima illius aegritudinis veracissime
reperiretur. Jam vero si in labore officioso et pio adhibuisset ille
sapiens ministros collaborantes secum in opere bono, nec tamen eadem
voluntate Deo servientes, sed ad carnalium cupiditatum suarum mercedem
pervenire cupientes, vel incommoda carnalia devitantes; adhibuisset
etiam jumenta, si hoc exigeret illius operis implendi procuratio, quae
utique jumenta irrationalia essent animantia, nec ideo moverent membra
sub sarcinis, quod aliquid de illo bono opere cogitarent, sed naturali
appetitu suae voluptatis et devitatione molestiae; postremo adhibuisset
etiam ipsa corpora omni sensu carentia, quae illi operi essent
necessaria, frumentum scilicet, et vinum, et oleum, vestem,
nummum, codicem, et si qua hujusmodi; in his certe omnibus in illo
opere versantibus corporibus, sive animatis sive inanimatis,
quaecumque moverentur, attererentur, repararentur, exterminarentur,
reformarentur, alio atque alio modo locis et temporibus affecta
mutarentur: num alia esset istorum omnium visibilium et mutabilium
factorum causa, nisi illa invisibilis et incommutabilis voluntas Dei
per animam justam, sicut sedem Sapientiae, cunctis utens, et malis
et irrationalibus animis, et postremo corporibus, sive quae illis
inspirarentur et animarentur, sive omni sensu carentibus, cum primitus
uteretur ipsa bona anima et sancta, quam sibi ad pium et religiosum
obsequium subdidisset?
|
|