|
9. Deus omnibus creaturis utitur ut vult, et visibilia facit ad se
ipsum demonstrandum. Quod ergo de uno sapiente, quamvis adhuc mortale
corpus gestante, quamvis ex parte vidente, posuimus exempli gratia;
hoc de aliqua domo, ubi aliquorum talium societas est, hoc de civitate
vel etiam de orbe terrarum licet cogitare, si penes sapientes sancteque
ac perfecte Deo subditos sit principatus, et regimen rerum humanarum.
Sed hoc quia nondum est (oportet enim nos in hac peregrinatione prius
mortaliter exerceri, et per vires mansuetudinis et patientiae in
flagellis erudiri), illam ipsam supernam atque coelestem, unde
peregrinamur, patriam cogitemus. Illic enim Dei voluntas, qui facit
angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem (Psal.
CIII, 4), in spiritibus summa pace atque amicitia copulatis, et
in unam voluntatem quodam spirituali charitatis igne conflatis, tanquam
in excelsa et sancta et secreta sede praesidens, velut in domo sua et
in templo suo, inde se, quibusdam ordinatissimis creaturae motibus,
primo spiritualibus, deinde corporalibus, per cuncta diffundit, et
utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive
incorporeis sive corporeis rebus, sive rationalibus sive irrationalibus
spiritibus, sive bonis per ejus gratiam sive malis per propriam
voluntatem. Sed quemadmodum corpora crassiora et inferiora per
subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur; ita omnia corpora per
spiritum vitae, et spiritus vitae irrationalis per spiritum vitae
rationalem, et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator per
spiritum vitae rationalem pium et justum, et ille per ipsum Deum, ac
sic universa creatura per Creatorem suum, ex quo et per quem et in quo
etiam condita atque instituta est (Coloss. I, 16): ac per hoc
voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum
atque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non
de interiore invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris,
aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam
praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius
creaturae amplissima quadam immensaque republica.
10. Si ergo apostolus Paulus, quamvis adhuc portaret sarcinam
corporis, quod corrumpitur et aggravat animam (Sap. IX, 15),
quamvis adhuc ex parte atque in aenigmate videret (I Cor. XIII,
12), optans dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23),
et in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem
corporis sui (Rom. VIII, 23), potuit tamen significando
praedicare Dominum Jesum Christum, aliter per linguam suam, aliter
per Epistolam, aliter per Sacramentum corporis et sanguinis ejus
(nec linguam quippe ejus, nec membranas, nec atramentum, nec
significantes sonos lingua editos, nec signa litterarum conscripta
pelliculis, corpus Christi et sanguinem dicimus; sed illud tantum
quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum rite
sumimus ad salutem spiritualem in memoriam pro nobis Dominicae
passionis: quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem
perducatur, non sanctificatur ut sit tam magnum Sacramentum, nisi
operante invisibiliter Spiritu Dei, cum haec omnia quae per
corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur, movens primitus
invisibilia ministrorum, sive animas hominum, sive occultorum
spirituum sibi subditas servitutes): quid mirum si etiam in creatura
coeli et terrae, maris et aeris, facit Deus quae vult sensibilia
atque visibilia, ad se ipsum in eis, sicut oportere ipse novit,
significandum et demonstrandum, non ipsa sua qua est apparente
substantia, quae omnino incommutabilis est, omnibusque spiritibus,
quos creavit, interius secretiusque sublimior?
|
|