|
11. Miracula cur non consueta opera. Vi enim divina totam
spiritualem corporalemque administrante creaturam, omnium annorum
certis diebus advocantur aquae maris, et effunduntur super faciem
terrae. Sed cum hoc orante sancto Elia factum est, quia praecesserat
tam continua et tam longa serenitas, ut deficerent fame homines, nec
ea hora qua ille Dei servus oravit, aer ipse aliqua humida facie mox
futurae pluviae signa praetulerat, consecutis tantis et tam velociter
imbribus apparuit vis divina, quibus illud dabatur dispensabaturque
miraculum (III Reg. XVIII, 45). Ita Deus operatur
solemnia fulgura atque tonitrua: sed quia in monte Sina inusitato modo
fiebant, vocesque illae non strepitu confuso edebantur, sed eis
quaedam signa dari certissimis indiciis apparebat, miracula erant
(Exod. XIX, 16). Quis attrahit humorem per radicem vitis ad
botrum, et vinum facit, nisi Deus, qui et homine plantante et
rigante incrementum dat (I Cor. III, 7)? Sed cum ad nutum
Domini aqua in vinum inusitata celeritate conversa est, etiam stultis
fatentibus vis divina declarata est (Joan. II, 9). Quis
arbusta fronde ac flore vestit solemniter, nisi Deus? Verum cum
floruit virga sacerdotis Aaron, collocuta est quodam modo cum
dubitante humanitate divinitas (Num. XVII, 8). Et lignis
certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis
communis est terrena materies: et quis ea facit, nisi qui dixit ut
haec terra produceret (Gen. 1, 24), et in eodem verbo suo quae
creavit, regit atque agit? Sed cum eamdem materiam ex virga Moysi in
carnem serpentis proxime ac velociter vertit, miraculum fuit (Exod.
IV, 3), rei quidem mutabilis, sed tamen inusitata mutatio. Quis
autem animat quaeque viva nascentia, nisi qui et illum serpentem ad
horam, sicut opus fuerat, animavit?
|
|