CAPUT VII

12. Miracula magna per magicas artes. Hic video quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant: nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt, et alia similia. Sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas ventum est, omnino defecit. Scyniphes enim musculae sunt brevissimae, qua tertia plaga superbus populus Aegyptiorum caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus Dei est hoc (Exod. VII, et VIII,). Unde intelligi datur, ne ipsos quidem transgressores angelos et aereas potestates, in imam istam caliginem tanquam in sui generis carcerem, ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid, nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi a quibus fiebant, a Dei veritate damnandi; vel ad admonendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis Scripturae auctoritate sunt prodita; vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum patientiam. Neque enim parva visibilium miraculorum potentia, Job cuncta quae habebat amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem (Job. I et II).