LIBER QUARTUS


CONSPECTUS LIBRI

Explicat ad quid missus sit Filius Dei: Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportune etiam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarii, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex multis in unum per unum mediatorem vitae Christum, per quem solum vera fit animae purgatio. Caeterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nunorem Patre secundum formam Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat.