CAPUT VIII.

12. Quomodo Christus vult omnes in se unum esse. Sic ipse Filius Dei, Verbum Dei, et idem ipse mediator Dei et hominum Filius hominis (I Tim. II, 5), aequalis Patri per divinitatis unitatem, et particeps noster per humanitatis susceptionem, Patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat (Rom. VIII, 34), nec tamen tacens quod Deus cum Patre unum erat, inter caetera ita loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat, quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 20-22).