|
Sequitur de eodem argumento. Non dixit, Ego et ipsi unum; quamvis
per id quod Ecclesiae caput est et corpus ejus Ecclesia (Ephes.
I, 22, 23), posset dicere, Ego et ipsi, non unum, sed
unus, quia caput et corpus unus est Christus: sed divinitatem suam
consubstantialem Patri ostendens (propter quod et alio loco dicit,
Ego et Pater unum sumus [Joan. X, 30]), in suo genere, hoc
est, in ejusdem naturae consubstantiali parilitate, vult esse suos
unum, sed in ipso; quia in se ipsis non possent, dissociati ab
invicem per diversas voluptates et cupiditates et immunditias
peccatorum: unde mundantur per Mediatorem, ut sint in illo unum; non
tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales
Angelis fiunt, sed etiam per eamdem in eamdem beatitudinem
conspirantem concordissimam voluntatem , in unum spiritum quodam modo
igne charitatis conflatam . Ad hoc enim valet quod ait, Ut sint
unum, sicut et nos unum sumus: ut quemadmodum Pater et Filius, non
tantum aequalitate substantiae, sed etiam voluntate unum sunt; ita et
ii inter quos et Deum mediator est Filius, non tantum per id quod
ejusdem naturae sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum
sint. Deinde idipsum quod Mediator est, per quem reconciliamur
Deo, sic indicat, Ego, inquit, in eis, et tu in me, ut sint
consummati in unum (Id. XVII, 23).
|
|