CAPUT X.

13. Ut Christus mediator vitae, ita diabolus mediator mortis. Haec est vera pax, et cum Creatore nostro nobis firma connexio, purgatis et reconciliatis per Mediatorem vitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem; ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem; sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem. Quia enim non perverenat diabolus quo ipse perduxerat (mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat), magnus homini videbatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem per elationis typhum, potentiae quam justitiae cupidiorem, aut per falsam philosophiam magis inflans; aut per sacra sacrilega irretiens, in quibus etiam magicae fallaciae, curiosiores superbioresque animas deceptas illusasque praecipitans, subditum tenet ; pollicens etiam purgationem animae, per eas quas TELETAS appellant, transfigurando se in angelum lucis (II Cor. XI, 14) per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.