|
14. Miracula quae a daemonibus fiunt, spernenda. Facile est enim
spiritibus nequissimis per aerea corpora facere multa, quae mirentur
animae terrenis corporibus aggravatae, etiam melioris affectus. Si
enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus
modificata, in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus
exhibent, ut ii qui nunquam viderunt talia, narrata vix credant: quid
magnum est diabolo et angelis ejus, de corporeis elementis per aerea
corpora facere quae caro miretur; aut etiam occultis inspirationibus ad
illudendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus
vigilantes dormientesve decipiat, vel furentes exagitet? Sed sicut
fieri potest ut homo vita ac moribus melior spectet nequissimos
homines, vel in fune ambulantes, vel multimodis motibus corporum multa
incredibilia facientes, nec ullo modo facere talia concupiscat, nec
eos propterea sibi praeponendos existimet: sic anima fidelis et pia,
non solum si videat, verum etiam si propter fragilitatem carnis
exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia
dolebit, aut ob hoc illos meliores esse judicabit; cum sit praesertim
in societate sanctorum, qui per virtutem Dei cui cuncta subjecta
sunt, et minime fallacia, et multo majora fecerunt, sive homines,
sive Angeli boni.
|
|