|
15. Diabolus mortis, Christus vitae mediator. Nequaquam igitur
per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas
consecrationes animae purgantur et reconciliantur Deo: quia falsus
mediator non trajicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit
viam per affectus, quos tanto maligniores, quanto superbiores suae
societati inspirat; qui non possunt ad evolandum pennas nutrire
virtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare vitiorum, tanto
gravius anima ruitura, quanto sibi videtur evecta sublimius.
Proinde, sicut Magi fecerunt divinitus moniti (Matth. II,
12), quos ad humilitatem Domini adorandam stella perduxit; ita et
nos, non qua venimus, sed per aliam viam in patriam redire debemus,
quam rex humilis docuit, et quam rex superbus humili regi adversarius
obsidere non possit. Et nobis enim, ut adoremus humilem Christum,
coeli enarraverunt gloriam Dei, cum in in omnem terram exiit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2,
5). Via nobis fuit ad mortem per peccatum in Adam. Per unum
quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et
ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom.
V, 12). Hujus viae mediator diabolus fuit, persuasor peccati,
et praecipitator in mortem. Nam et ipse ad operandam duplam mortem
nostram, simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus est in
spiritu, carne utique mortuus non est: nobis autem et impietatem
persuasit, et per hanc ut in mortem carnis venire mereremur effecit.
Unum ergo appetivimus iniqua suasione, alterum nos secutum est justa
damnatione: propterea quippe scriptum est, Deus mortem non fecit
(Sap. 1, 13), quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per
ejus retributionem justissimam mors irrogata est peccatori. Sicut
supplicium judex irrogat reo, causa tamen supplicii non est justitia
judicis, sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis
transmisit, et ipse non venit, id est, ad mortem carnis; ibi nobis
Dominus Deus noster medicinam emendationis inseruit, quam ille non
meruit, occulta et nimis arcana ordinatione divinae altaeque
justitiae. Ut ergo sicut per unum hominem mors, ita et per unum
hominem fieret resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21, 22),
quia magis vitabant homines quod evitare non poterant, mortem carnis,
quam mortem spiritus, id est, magis poenam quam meritum poenae (nam
non peccare, aut non curatur, aut parum curatur; non mori autem
quamvis non obtineatur, vehementer satagitur); vitae Mediator
ostendens, quam non sit mors timenda, quae per humanam conditionem jam
evadi non potest, sed potius impietas, quae per fidem caveri potest,
occurrit nobis ad finem quo venimus, sed non qua venimus. Nos enim ad
mortem per peccatum venimus; ille, per justitiam: et ideo cum sit
mors nostra poena peccati, mors illius facta est hostia pro peccato.
|
|