|
16. Mors Christi spontanea. Quomodo vitae Mediator mediatorem
mortis expugnavit. Quomodo diabolus suos inducat in contemptum mortis
Christi: Quapropter cum spiritus corpori praeponatur, morsque sit
spiritus a Deo deseri, mors autem corporis a spiritu deseri; eaque
sit poena in morte corporis, ut spiritus quia volens deseruit Deum,
deserat corpus invitus; ut cum spiritus Deum deseruerit quia voluit,
deserat corpus etiamsi noluerit; nec deserat cum voluerit, nisi
aliquam sibi vim, qua ipsum corpus perimatur, intulerit: demonstravit
spiritus Mediatoris, quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis
accesserit, quia non eam deseruit invitus, sed quia voluit, quando
voluit, quomodo voluit. Quippe Dei Verbo ad unitatem commixtus hinc
ait : Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo
iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et
iterum sumo eam (Joan. X, 18). Et hoc maxime mirati sunt,
sicut Evangelium loquitur, qui praesentes erant, cum post illam
vocem, in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit
spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Unde
latronibus, ut jam morerentur, et de ligno ante sabbatum
deponerentur, crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inventus
est, miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum, cum
ab ipso sepeliendum corpus Domini peteretur (Marc. XV, 37,
39, 43, 44, et Joan. XIX, 30-34).
17. Ille itaque deceptor, qui fuit homini mediator ad mortem,
falsoque se opponit ad vitam nomine purgationis per sacra et sacrificia
sacrilega, quibus superbi seducuntur, quia nec participationem mortis
nostrae habere potuit, nec resurrectionem suae, simplam quidem suam
mortem ad duplam nostram potuit afferre: simplam vero resurrectionem,
in qua et sacramentum esset renovationis nostrae, et ejus quae in fine
futura est evigilationis exemplum, non utique potuit. Ille proinde
qui spiritu vivus carnem suam mortuam resuscitavit, verus vitae
Mediator, illum spiritu mortuum et mortis mediatorem a spiritibus in
se credentium foras misit, ut non regnaret intrinsecus, sed forinsecus
oppugnaret, nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque tentandum
praebuit, ut ad superandas etiam tentationes ejus mediator esset, non
solum per adjutorium, verum etiam per exemplum. At ille primitus ubi
per omnes aditus ad interiora moliens irrepere, expulsus est, post
baptisma in eremo completa omni tentatione illecebrosa (Matth. IV,
1-11), quia vivum spiritu, spiritu mortuus non invasit, quoquo
modo avidus mortis humanae convertit se ad faciendam mortem quam
potuit, et permissus est in illud quod ex nobis mortale vivus Mediator
acceperat. Et ubi potuit aliquid facere, ibi ex omni parte devictus
est; et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendae,
inde interior ejus potestas, qua nos tenebat, occisa est. Factum est
enim ut vincula peccatorum multorum in multis mortibus, per unius unam
mortem quam peccatum nullum praecesserat, solverentur. Quam propterea
Dominus pro nobis indebitam reddidit, ut nobis debita non noceret.
Neque enim jure cujusquam potestatis exutus est carne, sed ipse se
exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia voluit
mortuus est: et ideo principatus et potestates exemplavit,
fiducialiter triumphans eas in semetipso (Coloss. II, 15).
Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid
culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia
jure detinebant, purgavit, abolevit, exstinxit; et sua resurrectione
in novam vitam nos praedestinatos vocavit, vocatos justificavit,
justificatos glorificavit (Rom. VIII, 30). Ita diabolus
hominem, quem per consensionem seductum, tanquam jure integro
possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus, per
istam corporis mortalis fragilitatem, nimis egeno et infirmo, tanto
superbior, quanto velut ditior et fortior, quasi pannoso et aerumnoso
dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non
secutus impulit peccatorem, illuc descendentem persecutus compulit
Redemptorem. Sic in mortis consortio Filius Dei nobis fieri
dignatus est amicus, quo non perveniendo meliorem se nobis atque
majorem putabat inimicus. Dicit enim Redemptor noster: Majorem
dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis
(Joan. XV, 13). Quocirca etiam ipso Domino se credebat
diabolus superiorem, in quantum illi Dominus in passionibus cessit;
quia et de ipso intellectum est quod in Psalmo legitur, Minuisti eum
paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6): ut ab iniquo velut
aequo jure adversum nos agente, ipse occisus innocens eum jure
aequissimo superaret, atque ita captivitatem propter peccatum factam
captivaret (Ephes. IV, 8), nosque liberaret a captivitate
propter peccatum justa, suo justo sanguine injuste fuso mortis
chirographum delens, et justificandos redimens peccatores .
18. Hinc etiam diabolus adhuc suos illudit, quibus se per sua sacra
velut purgandis, et potius implicandis atque mergendis, falsus
mediator opponit, quod superbis facillime persuadet irridere atque
contemnere mortem Christi, a qua ipse quanto est alienior, tanto ab
eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi
remanserunt, agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus
pretium suum, ejusque fiducia deserentibus hostem suum, et
concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo
et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum
excellentissima sapientia Dei, a fine superiore, quod est initium
spiritualis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors
corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter (Sap.
VIII, 1). Attingit enim ubique propter suam munditiam, et
nihil inquinatum in eam incurrit (Id. VII, 24, 25). A
morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors
alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari, quo non solum cum
terrenis, sed etiam cum aereis corporibus excruciari spiritus possint.
Superbi autem homines, quibus Christus, quia mortuus est, viluit,
ubi nos tam magno emit (I Cor. VI, 20), et istam mortem
reddunt cum hominibus conditioni aerumnosae naturae, quae trahitur a
primo peccato, et in illam cum illo praecipitabuntur. Quem propterea
Christo praeposuerunt, quia eos in istam dejecit, quo per distantem
naturam ipse non cecidit, et quo propter eos per ingentem misericordiam
ille descendit: et tamen se daemonibus esse meliores non dubitant
credere, eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant,
quos certe alienos ab hujus mortis passione noverunt, propter quam
Christum contemnunt. Nec sic volunt considerare, quam fieri potuerit
ut in se manens, nec per se ipsum ex ulla parte mutabile Dei Verbum,
per inferioris tamen naturae susceptionem aliquid inferius pati posset,
quod immundus daemon, quia terrenum corpus non habet, pati non
possit. Sic cum sunt ipsi daemonibus meliores, tamen quia carnem
portant, mori sic possunt, quemadmodum mori daemones, qui non eam
portant, non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum
multum praesumant, quae se fallacibus superbisque spiritibus immolare
non sentiunt, aut si jam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur
perfidorum et invidorum amicitiam, quorum intentionis nullum negotium
est, nisi impeditio reditus nostri.
|
|