CAPUT XV.

20. Superbi putantes se propria virtute posse purgari ad videndum Deum. Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum Deum et inhaerendum Deo virtute propria posse purgari: quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim vitium est cui magis divina lege resistatur, et in quod majus accipiat dominandi jus ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor: nisi occulte insidians alia via devitetur; aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalec, aperte saeviens, et ad terram promissionis repugnando transitum negans, per crucem Domini quae Moysi manibus extensis est praefigurata, superetur (Exod. XVII, 8-16). Hinc enim purgationem sibi isti virtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere, et lucem incommutabilis veritatis quantulacumque ex parte contingere: quod christianos multos ex fide interim sola viventes, nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti, et ob hoc erubescenti lignum conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venienti, quo dedignatur ille portari?