|
21. Philosophi veteres de resurrectione ac rebus futuris non
consulendi. Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt,
sibique potius etiam de his rebus credi volunt. Quasi vero, quia
praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quae facta sunt
intelligere potuerunt (Rom. I, 20), propterea de conversione
rerum mutabilium, aut de contexto saeculorum ordine consulendi sint.
Numquid enim quia verissime disputant, et documentis certissimis
persuadent, aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea
potuerunt in ipsis rationibus perspicere, vel ex ipsis colligere quot
sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus
in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates,
per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt,
fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia, non per illam
incommutabilem sapientiam, sed per locorum ac temporum historiam
quaesierunt, et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo
minus mirandum est, nullo modo eos potuisse prolixiorum saeculorum
seriem vestigare, et quamdam metam hujus excursus, quo tanquam fluvio
genus decurrit humanum, atque inde conversionem ad suum cuique debitum
terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a
nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi caeteris meliores in
illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt:
alioquin non ejusdem generis praeterita quae potuerunt historici
inquirerent, sed potius et futura praenoscerent; quod qui potuerunt,
ab eis vates, a nostris Prophetae appellati sunt.
|
|