|
22. Futura quot modis praesciantur. Philosophi nec illi qui inter
antiquos excelluerunt consulendi sunt de resurrectione mortuorum.
Quanquam et Prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris
eorum: sed plurimum interest, utrum experimento praeteritorum futura
conjiciantur; sicut medici multa praevidendo, etiam litteris
mandaverunt, quae ipsi experta notaverunt; sicut denique agricolae vel
etiam nautae multa praenuntiant (talia enim si ex longis intervallis
temporum fiant, divinationes putantur): an vero jam ventura
processerint, et longe visa venientia nuntientur pro acuto sensu
videntium, quod cum faciunt aereae potestates divinare creduntur;
tanquam si quisquam de montis vertice aliquem longe videat venientem,
et proxime in campo habitantibus aute nuntiet: an ab Angelis sanctis,
quibus ea Deus per Verbum Sapientiamque suam indicat, ubi et futura
et praeterita stant, vel quibusdam praenuntientur hominibus, vel ab
eis audita rursus ad alios homines transmittantur: an ipsorum hominum
quorumdam mentes in tantum evehantur Spiritu sancto, ut non per
Angelos, sed per se ipsas futurorum stantes causas in ipsa summa rerum
arce conspiciant. Audiunt enim ista et aereae potestates, sive
Angelis ea nuntiantibus, sive hominibus: et tantum audiunt, quantum
opus esse ille judicat, cui subjecta sunt omnia. Multa etiam
praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium: sicut
Caiphas nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit
(Joan. XI, 51).
23. Ergo de successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum
philosophos nec illos consulere debemus, qui Creatoris aeternitatem,
in quo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28), quantum
potuerunt intellexerunt. Quia per ea quae facta sunt cognoscentes
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed
dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I,
20-22). Et cum idonei non essent, in aeternitatem spiritualis
incommutabilisque naturae aciem mentis tam constanter infigere, ut in
ipsa sapientia Creatoris atque Rectoris universitatis viderent
volumina saeculorum, quae ibi jam essent et semper essent, hic autem
futura essent ut non essent; atque ut ibi viderent conversiones in
melius, non solum animorum, sed etiam corporum humanorum usque ad sui
modi perfectionem: cum ergo ad haec ibi videnda nullo modo essent
idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt, ut eis ista per sanctos
Angelos nuntiarentur; sive forinsecus per sensus corporis, sive
interioribus revelationibus in spiritu expressis: sicut patribus
nostris vera pietate praeditis haec demonstrata sunt, qui ea
praedicentes, vel de praesentibus signis vel de proximis rebus, ita ut
praedixerant, factis fidem facientes, auctoritatem cui de longe
futuris usque in saeculi finem crederetur, habere meruerunt.
Potestates autem aereae superbae atque fallaces, etiam si quaedam de
societate et civitate sanctorum et de vero Mediatore a sanctis
Prophetis vel Angelis audita per suos vates dixisse reperiuntur, id
egerunt, ut per haec aliena vera etiam fideles Dei, si possent, ad
sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit, ut veritas
undique resonaret, fidelibus in adjutorium, impiis in testimonium.
|
|