|
1. Scientia Dei a Deo petenda. Scientiam terrestrium
coelestiumque rerum magni aestimare solet genus humanum: in quo
profecto meliores sunt qui huic scientiae praeponunt nosse semetipsos;
laudabiliorque est animus cui nota est vel infirmitas sua, quam qui ea
non respecta, vias siderum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam
cognitas tenet, ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ad firmitatem
suam. Qui vero jam evigilavit in Deum, Spiritus sancti calore
excitatus, atque in ejus amore coram se viluit, ad eumque intrare
volens nec valens, eoque sibi lucente attendit in se, invenitque se,
suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognovit;
flere dulce habet, cumque deprecari, ut etiam atque etiam miscreatur,
donec exuat totam miseriam, et precari cum fiducia, jam accepto
gratuito pignore salotis, per ejus unicum Salvatorem hominis et
illuminatorem: hunc ita agentem et dolentem scientia non inflat, quia
charitas aedificat (I Cor. VIII, 1); praeposuit enim
scientiam scientiae, praeposuit scire infirmitatem suam, magis quam
scire mundi moenia, fundamenta terrarum, et fastigia coelorum: et
hanc apponendo scientiam, apposuit dolorem (Eccle. I, 18);
dolorem peregrinationis suae ex desiderio patriae suae, et conditoris
ejus beati Dei sui. In hoc genere hominum, in familia Christi tui,
Domine Deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo
respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt justitiam (Matth.
V, 6), sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos
phantasma eorum, non veritas tua, quam repellendo resiliunt, et in
suam vanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor
humanum: et quid est cor meum, nisi cor humanum? Sed hoc oro Deum
cordis mei, ut nihil ex eis figmentis pro solido vero eructuem in has
litteras, sed inde veniat in eas quidquid per me venire potuerit, unde
mihi, quamvis projecto a facie oculorum suorum (Psal. XXX,
23), et de longinquo redire conanti , per viam quam stravit
humanitate divinitas Unigeniti sui, aura veritatis ejus aspergitur.
Quam in tantum licet mutabilis haurio, in quantum in ea nihil mutabile
video, nec locis et temporibus, sicut corpora; nec solis temporibus
et quasi locis, sicut spirituum nostrorum cogitationes; nec solis
temporibus, et nulla vel imagine locorum, sicut quaedam nostrarum
mentium ratiocinationes. Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil
mutabile habet, nec in aeternitate, nec in veritate, nec in
voluntate: quia aeterna ibi est veritas, aeterna charitas; et vera
ibi est charitas, vera aeternitas; et chara ibi est aeternitas, chara
veritas.
|
|