CAPUT XVIII.

24. Filius Dei incarnatus est ut per fidem mundati evehamur ad incommutabilem veritatem. Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus, sordesque peccatorum nos praegravabant temporalium rerum amore contractae, et de propagine mortalitatis tanquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur aeternis, non nisi per temporalia possemus, qualibus jam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat: sed media curatio , nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos, et trajiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis; sic purganda, temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Et profecto est vera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellavit. Ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animi mutabilitatem. Non enim proprie vocatur aeternum, quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. Promittitur autem nobis vita aeterna per veritatem, a cujus perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos, et per ipsam mundamur; ut cum ad speciem venerimus, quemadmodum succedit fidei veritas, ita mortalitati succedat aeternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet veritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur pervenerimus: promittitur autem nobis vita aeterna; et dixit Veritas, non quae fiet sicut futura est fides nostra, sed quae semper est Veritas, quia ibi est aeternitas; dixit ergo Veritas, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): cum fides nostra videndo fiet veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. Quod donec fiat, et ut fiat, quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus veritatem contemplationis, ne fides mortalis vitae dissonaret a veritate aeternae vitae, ipsa Veritas Patri coaeterna de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12), cum Filius Dei sic venit ut fieret filius hominis, et ipse in se exciperet fidem nostram, qua nos perduceret ad veritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in veritate. Nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius trajiceremur. Nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra, quo ascendit in quem credidimus, ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Horum quatuor, duo priora noveramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori: duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, juste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides pervenerit ad veritatem. Jam enim credentibus, ut in verbo fidei manerent, et inde ad veritatem, ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis . Et quasi quaererent, Quo fructu? secutus ait: Et cognoscetis veritatem. Et rursus quasi dicerent, Quid prodest mortalibus veritas? Et veritas, inquit, liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Unde, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas, vera incommutabilitas, ipsa est aeternitas.