|
25. Filius quomodo missus et praenuntiatus. Quomodo missione
nativitatis in carne factus minor sine detrimento aequalitatis cum
Patre. Ecce ad quod missus est Filius Dei; imo vero ecce quid est
missum esse Filium Dei? Quaecumque propter faciendam fidem, qua
mundaremur ad contemplandam veritatem, in rebus ortis ab aeternitate
prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut
testimonia missionis hujus fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei. Sed
testimonia quaedam venturum praenuntiaverunt, quaedam venisse testata
sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura,
omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis
praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia
essent testimonia quae parvis magna esse viderentur, non crederetur ,
ut magnos faceret magnus, qui ad parvos missus est parvus.
Incomparabiliter enim majora Filii Dei facta sunt coelum et terra et
omnia quae in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa et
portenta quae in ejus testimonium proruperunt. Sed tamen homines, ut
haec magna per cum facta parvi crederent , illa parva tanquam magna
tremuerunt.
26. Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum
factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4); usque adeo
parvum, ut factum; eo itaque missum, quo factum. Si ergo major
mittit minorem, fatemur et nos factum minorem, et in tantum minorem in
quantum factum, et in tantum factum in quantum missum. Misit enim
Filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia,
non solum priusquam factus mitteretur, sed priusquam essent omnia,
eumdem mittenti confitemur aequalem, quem dicimus missum minorem.
Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis, qua eum mitti
oportebat, priusquam missus esset videri a Patribus potuit, cum eis
angelica quaedam visa demonstrarentur, quando nec jam missus sicut
aequalis est Patri videbatur? Unde enim dicit Philippo, a quo
utique sicut a caeteris, et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne
videbatur, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me?
Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem; nisi quia videbatur, et
non videbatur? Videbatur sicut missus factus fuerat, non videbatur
sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit, Qui
habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me; et qui
diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et
manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV, 9, 21); cum esset
manifestus ante oculos hominum: nisi quia carnem, quod Verbum in
plenitudine temporis factum erat, suscipiendam nostrae fidei
porrigebat; ipsum autem Verbum per quod omnia facta erant, purgatae
per fidem menti contemplandum in aeternitate servabat?
|
|