CAPUT XX.

27. Mittens et missus aequalis. Filius cur dicitur missus a Patre. De missione Spiritus sancti, quomodo et a quo missus sit. Pater totius deitatis principium. Si autem secundum hoc missus a Patre Filius dicitur, quia ille Pater est, ille Filius, nullo modo impedit ut credamus aequalem Patre esse Filium et consubstantialem et coaeternum, et tamen a Patre missum Filium. Non quia ille major est, ille minor: sed quia ille Pater, ille Filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit. Filius enim a Patre est, non Pater a Filio. Secundum hoc jam potest intelligi, non tantum ideo dici missus Filius quia Verbum caro factum est (Id. I, 3, 18, 14), sed ideo missus ut Verbum caro fieret, et per praesentiam corporalem illa quae scripta sunt operaretur; id est, ut non tantum homo missus intelligatur quod Verbum factum est , sed et Verbum missum ut homo fieret: quia non secundum imparem potestatem vel substantiam vel aliquid quod in eo Patri non sit aequale missus est; sed secundum id quod Filius a Patre est, non Pater a Filio. Verbum enim Patris est Filius, quod et Sapientia ejus dicitur. Quid ergo mirum si mittitur, non quia inaequalis est Patri, sed quia est manatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera ? Ibi autem quod manat et de quo manat unius ejusdemque substantiae est. Neque enim sicut aqua de foramine terrae aut lapidis manat; sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est, Candor est enim lucis aeternae; quid aliud dictum est, quam, Lux est lucis aeternae? Candor quippe lucis, quid nisi lux est? Et ideo coaeterna luci, de qua lux est. Maluit autem dicere, Candor lucis, quam, Lux lucis; ne obscurior putaretur ista quae manat quam illa de qua manat. Cum enim auditur candor ejus esse ista, facilius est ut per hanc lucere illa, quam haec minus lucere credatur. Sed quia cavendum non erat, ne minor lux illa putaretur quae istam genuit (hoc enim nullus unquam haereticus ausus est dicere, nec credendum est aliquem ausurum), illi cogitationi occurrit Scriptura, qua posset videri obscurior lux ista quae manat, quam illa de qua manat: quam suspicionem tulit, cum ait, Candor est illius, id est, lucis aeternae; atque ita ostendit aequalem. Si enim haec minor est, obscuritas illius est, non candor illius. Si autem major est, non ex ea manat: non enim vinceret de qua genita est. Quia ergo ex illa manat, non est major quam illa: quia vero non obscuritas illius, sed candor illius est, non est minor; aequalis est ergo. Neque hoc movere debet, quia dicta est manatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera: tanquam ipsa non sit omnipotens, sed omnipotentis manatio. Mox enim de illa dicitur, Et cum sit una, omnia potest (Sap. VII, 25 27). Quis est autem omnipotens, nisi qui omnia potest? Ab illo itaque mittitur, a quo emanat. Sic enim expetitur ab illo qui amabat eam et desiderabat. Emitte, inquit, illam de sanctis coelis tuis, et mitte illam a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret (Id. IX, 10), id est, Doceat me laborare, ne laborem. Labores enim ejus virtutes sunt . Sed aliter mittitur ut sit cum homine, aliter missa est ut ipsa sit homo. In animas enim sanctas se transfert, atque amicos Dei et Prophetas constituit (Id. VII, 27), sicut etiam implet sanctos Angelos, et omnia talibus ministeriis congrua per eos operatur. Cum autem venit plenitudo temporis missa est (Galat. IV, 4), non ut impleret Angelos, nec ut esset Angelus, nisi in quantum consilium Patris annuntiabat, quod et ipsius erat; nec ut esset cum hominibus aut in hominibus, hoc enim et antea in Patribus et Prophetis: sed ut ipsum Verbum caro fieret, id est, homo fieret: in quo futuro revelato sacramento, etiam eorum sapientium atque sanctorum salus esset, qui priusquam ipse de virgine nasceretur, de mulieribus nati sunt, et in quo facto atque praedicato salus sit omnium credentium, sperantium, diligentium. Hoc enim magnum pietatis est sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16).

28. Ab illo ergo mittitur Dei Verbum, cujus est Verbum; ab illo mittitur de quo natum est: mittit qui genuit, mittitur quod genitum est. Et tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis. Non ergo eo ipso quo de Patre natus est, missus dicitur Filius: sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum; unde dicit, Exivi a Patre, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28): vel eo quod ex tempore cujusquam mente percipitur, sicut dictum est, Mitte illam, ut mecum sit, et mecum laboret. Quod ergo natum est ab aeterno, aeternum est: Candor est enim lucis aeternae. Quod autem mittitur ex tempore, a quoquam cognoscitur. Sed cum in carne manifestatus est Filius Dei, in hunc mundum missus est, in plenitudine temporis, factus ex femina. Quia enim in sapientia Dei non poterat mundus cognoscere per sapientiam Deum; quoniam lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21); ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 5, 14). Cum autem ex tempore cujusque profectus mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum: neque enim sensibiliter apparet, id est, corporeis sensibus praesto est. Quia et nos secundum quod mente aliquid aeternum, quantum possumus, capimus, non in hoc mundo sumus: et omnium justorum spiritus, etiam adhuc in hac carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Sed Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus: non enim habet de quo sit , aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit, Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli. XXIV, 5); et de Spiritu sancto dicitur, A Patre procedit (Joan. XV, 26): Pater vero, a nullo.

29. Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est: ita Pater misit, Filius missus est. Sed quemadmodum qui genuit et qui genitus est, ita et qui misit et qui missus est unum sunt; quia Pater et Filius unum sunt (Id. X, 30). Ita etiam Spiritus sanctus unum cum eis est; quia haec tria unum sunt. Sicut enim natum esse est Filio, a Patre esse; ita mitti est Filio, cognosci quod ab illo sit. Et sicut Spiritui sancto donum Dei esse, est a Patre procedere ita mitti, est cognosci quia ab illo procedat . Nec possumus dicere quod Spiritus sanctus et a Filio non procedat: neque enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus dicitur. Nec video quid aliud significare voluerit, cum sufflans in faciem discipulorum ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Neque enim flatus ille corporeus, cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore, substantia Spiritus sancti fuit; sed demonstratio per congruam significationem, non tantum a Patre, sed et a Filio procedere Spiritum sanctum. Quis enim dementissimus dixerit, alium fuisse Spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit (Act. II, 1-4)? Unus enim est Spiritus Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6). Sed quod bis datus est, dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco, quantum Dominus dederit, disseremus. Quod ergo ait Dominus, Quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26); ostendit Spiritum et Patris et Filii. Quia etiam cum dixisset, Quem mittet Pater, addidit, in nomine meo (Id. XIV, 26); non tamen dixit, Quem mittet Pater a me: quemadmodum dixit, Quem ego mittam vobis a Patre: videlicet ostendens quod totius divinitatis, vel, si melius dicitur, deitatis, principium Pater est. Qui ergo a Patre procedit et Filio, ad eum refertur a quo natus est Filius. Et quod dicit evangelista, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Id. VII, 39): quomodo intelligitur, nisi quia certa illa Spiritus sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat, qualis nunquam antea fuerat? Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea Spiritus sanctus non dabatur, quo impleti Prophetae locuti sunt? cum aperte Scriptura dicat, et multis locis ostendat, Spiritu sancto eos locutos fuisse: cum et de Joanne Baptista dictum sit, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suae: et Spiritu sancto repletus Zacharias invenitur pater ejus, ut de illo talia diceret; et Spiritu sancto Maria, ut talia de Domino quem gestabat utero, praedicaret (Luc. I, 15, 41-79); Spiritu sancto Simeon et Anna, ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent (Id. II, 25-38): quomodo ergo Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus; nisi quia illa datio, vel donatio, vel missio Spiritus sancti habitura erat quamdam proprietatem suam in ipso adventu, qualis antea nunquam fuit? Nusquam enim legimus, linguis quas non noverant homines locutos, veniente in se Spiritu sancto, sicut tunc factum est, cum oporteret ejus adventum signis sensibilibus demonstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas, credituras in Christum per donum Spiritus sancti; ut impleretur quod in Psalmo canitur, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5).

30. Verbo itaque Dei ad unitatem personae copulatus, et quodam modo commixtus est homo, cum veniente plenitudine temporis missus est in hunc mundum factus ex femina Filius Dei, ut esset et filius hominis propter filios hominum. Hanc personam angelica natura figurare antea potuit, ut praenuntiaret; non expropriare, ut ipsa esset.