CAPUT XXI.

De sensibili demonstratione sancti Spiritus, et de coaeternitate Trinitatis. Quid dictum sit et quid dicendum restet. De sensibili autem demonstratione Spiritus sancti, sive per columbae speciem (Matth. III, 16), sive per linguas igneas (Act. II, 3), cum ejus substantiam Patri et Filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et serviens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad ejus personae unitatem, sicut caro quod Verbum factum est (Joan. I, 14), non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius ejusdemque substantiae, Deum creatorem, Trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari: sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari; sicut per voces nostras, quae utique corporaliter sonant, non possunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, nisi suis et propriis intervallis temporum certa separatione distinctis, quae suae cujusque vocabuli syllabae occupant, nominari. In sua quippe substantia qua sunt, tria unum sunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam idipsum sine ullis intervallis temporum vel locorum, et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem, tanquam ipsa aeternitas quae sine veritate et charitate non est: in meis autem vocibus separati sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, nec simul dici potuerunt, et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et voluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur, sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est, quod non et memoria et intellectus et voluntas mea simul operata sint: ita Trinitas simul operata est et vocem Patris, et carnem Filii, et columbam Spiritus sancti, cum ad personas singulas singula haec referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa Trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem Trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus, quae vel ad Patrem, vel ad Filium, vel ad Spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur.

31. Si ergo a me quaeritur, quomodo factae sint vel voces vel sensibiles formae atque species ante incarnationem Verbi Dei, quae hoc futurum praefigurarent: per Angelos ea Deum operatum esse respondeo; quod etiam Scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi. Si autem quaeritur, ipsa incarnatio quomodo facta sit: ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est, hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum; ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur, magis magisque abstinendo a peccatis, et bene operando, et orando cum gemitu desideriorum sanctorum, ut per divinum adjutorium proficiendo, et intelligat, et amet. Si autem quaeritur, post incarnationem Verbi, quomodo facta sit vel vox Patris, vel species corporalis qua Spiritus sanctus demonstratus est: per creaturam quidem facta ista non dubito; sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali vel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare, quod Graeci dicunt NOERON), non quidem ad unitatem personae, (quis enim hoc dixerit, ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit vox Patris, ita sit Deus Pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem vel per igneas linguas Spiritus sanctus demonstratus est, ita sit Spiritus sanctus, sicut est Dei Filius homo ille qui ex virgine factus est?) sed tandummodo ad ministerium peragendae significationis, sicut oportuisse Deus judicavit: an aliquid aliud intelligendum sit, invenire difficile est, et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali vel intellectuali creatura potuerint fieri, non video. Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam, quantum vires Dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta, quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt, quibus se vehementer cogere arbitrantur, testimonia Scripturarum quae de Patre et Filio et Spiritu sancto sunt, ita esse intelligenda ut ipsi volunt.

32. Nunc autem non ideo minorem Filium quia missus est a Patre, nec ideo minorem Spiritum sanctum quia et Pater eum misit et Filius, sufficienter, quantum arbitror, demonstratum est. Sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter princicipii commendationem, non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae in Scripturis haec posita intelliguntur: quia etiam si voluisset Deus Pater per subjectam creaturam visibiliter apparere, absurdissime tamen aut a Filio quem genuit, aut a Spiritu sancto qui de illo procedit, missus diceretur. Iste igitur sit hujus voluminis modus: deinceps in caeteris, adjuvante Domino, illa haereticorum versutissima argumenta qualia sint, et quemadmodum redarguantur videbimus.