CAPUT I.

2. Per agnitionem infirmitatis nostrae perficimur. Verbum incarnatum tenebras nostras pellit. Sed quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde praecisi atque abrupti sumus, ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitudinem quaereremus (nec mori enim, nec falli, nec perturbari volumus); missa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostrae, quibus admoneremur non hic esse quod quaerimus, sed illuc ab ista esse redeundum, unde nisi penderemus, hic ea non quaereremus. Ac primum nobis persuadendum fuit, quantum nos diligeret Deus, ne desperatione non auderemus erigi in eum. Quales autem dilexerit, ostendi oportebat, ne tanquam de meritis nostris superbientes, magis ab eo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus: ac per hoc egit nobiscum, ut per ejus fortitudinem potius proficeremus, atque ita in infirmitate humilitatis perficeretur virtus charitatis. Hoc significat in Psalmo, ubi ait: Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10). Pluviam quippe voluntariam nonnisi gratiam vult intelligi, non meritis redditam, sed gratis datam, unde et gratia nominatur: dedit enim eam, non quia digni eramus, sed quia voluit. Hoc cognoscentes, non fidentes in nobis erimus; et hoc est infirmari. Ipse vero perficit nos, qui etiam Paulo apostolo dixit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Persuadendum ergo erat homini quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit: quantum, ne desperaremus; quales, ne superbiremus. Hunc locum Apostolus pernecessarium sic explicat: Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V, 8-10). Item alio loco: Quid ergo, inquit, dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit (Id. VII, 31, 32)? Quod autem factum nobis annuntiatur, hoc futurum ostendebatur et antiquis justis, ut per eamdem fidem etiam ipsi humiliati infirmarentur, et infirmati perficerentur.

3. Quia igitur unum Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis veritas, ibi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul; non solum quae nunc sunt in hac universa creatura, verum etiam quae fuerunt et quae futura sunt. Ibi autem nec fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt; et omnia vita sunt, et omnia unum sunt, et magis unum est et una vita est. Sic enim omnia per ipsum facta sunt, ut quidquid factum est in his, in illo vita sit, et facta non sit: quia in principio non factum est Verbum, sed erat Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt; nec per ipsum omnia facta essent, nisi ipsum esset ante omnia, factumque non esset. In iis autem quae per ipsum facta sunt, etiam corpus quod vita non est, per ipsum non fieret, nisi in illo, antequam fieret, vita esset. Quod enim factum est, jam in illo vita erat, et non qualiscumque vita: nam et anima vita est corporis, sed et haec facta est, quia mutabilis est; et per quid facta est, nisi per Dei Verbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est, jam in illo vita erat, et non qualiscumque vita, sed vita erat lux hominum: lux utique rationalium mentium, per quas homines a pecoribus differunt, et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea, quae lux est carnium, sive de coelo fulgeat, sive terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium, sed etiam belluinarum et usque ad minutissimos quoque vermiculos. Omnia enim haec vident istam lucem: at illa vita lux hominum erat; nec longe posita ab unoquoque nostrum: in illa enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28).