|
4. Quomodo per Verbum incarnatum reddimur habiles percipiendae
veritati.---Sed lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. Tenebrae autem sunt stultae mentes hominum, prava
cupiditate atque infidelitate caecatae. Has ut curaret atque sanaret
Verbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 1-14). Illuminatio quippe nostra
participatio Verbi est, illius scilicet vitae quae lux est hominum.
Huic autem participationi prorsus inhabiles, et minus idonei eramus,
propter immunditiam peccatorum. Mundandi ergo eramus. Porro
iniquorum et superborum una mundatio est sanguis justi, et humilitas
Dei: ut ad contemplandum Deum quod natura non sumus, per eum
mundaremur factum quod natura sumus, et quod peccato non sumus. Deus
enim natura non sumus: homines natura sumus, justi peccato non sumus.
Deus itaque factus homo justus, intercessit Deo pro homine
peccatore. Non enim congruit peccator justo, sed congruit homini
homo. Adjungens ergo nobis similitudinem humanitatis suae, abstulit
dissimilitudinem iniquitatis nostrae: et factus particeps mortalitatis
nostrae, fecit nos participes divinitatis suae. Merito quippe mors
peccatoris veniens ex damnationis necessitate, soluta est per mortem
justi venientem ex misericordiae voluntate, dum simplum ejus congruit
duplo nostro. Haec enim congrueniia, sive convenientia, vel
concinentia, vel consonantia, vel si quid commodius dicitur, quod
unum est ad duo, in omni compaginatione. vel, si melius dicitur,
coaptatione creaturae, valet plurimum. Hanc enim coaptationem, sicut
mihi nunc occurrit, dicere volui, quam Graeci ARMONIAN
vocant. Neque nunc locus est, ut ostendam quantum valeat consonantia
simpli ad duplum, quae maxima in nobis reperitur , et sic nobis insita
naturaliter, (a quo utique, nisi ab eo qui nos creavit?) ut nec
imperiti possint eam non sentire, sive ipsi cantantes, sive alios
audientes: per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant,
ita ut quisquis ab ea dissonuerit, non scientiam, cujus expertes sunt
plurimi, sed ipsum sensum auditus nostri vehementer offendat. Sed hoc
ut demonstretur, longo sermone opus est: ipsis autem auribus exhiberi
potest ab eo qui novit in regulari monochordo.
|
|