|
5. Una mors et resurrectio corporis Christi, duplici nostrae morti
ac resurrectioni corporis et animae concinit ad salutem. Duplae morti
nostrae quomodo simpla mors Christi impensa. Verum quod instat in
praesentia , quantum donat Deus, edisserendum est quemadmodum simplum
Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi duplo nostro congruat, et
quodam modo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo christianus
ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima, propter peccatum;
corpore, propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter
peccatum. Utrique autem rei nostrae, id est, et animae et corpori,
medicina et resurrectione opus erat, ut in melius renovaretur quod erat
in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est; et mors
corporis, corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore
abscessus. Sicut enim anima Deo deserente, sic corpus anima
deserente moritur: unde illa fit insipiens; hoc, exanime.
Resuscitatur enim anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali
renovatio vitae inchoatur a fide; qua creditur in cum qui justificat
impium (Rom. IV, 5), bonisque moribus augetur et roboratur de
die in diem, cum magis magisque renovatur interior homo (II Cor.
IV, 16). Corpus vero tanquam homo exterior, quanto est haec
vita diuturnior, tanto magis magisque corrumpitur, vel aetate, vel
morbo, vel variis afflictionibus, donec veniat ad ultimam quae ab
omnibus mors vocatur. Ejus autem resurrectio differtur in finem; cum
et ipsa justificatio nostra perficietur ineffabiliter. Tunc enim
similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est (I Joan.
III, 2). Nunc vero quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat
animam (Sap. IX, 15), et vita humana super terram tota
tentatio est (Job VII, 1), non justificabitur in conspectu ejus
omnis vivens (Psal. CXLII, 2), in comparatione justitiae qua
aequabimur Angelis, et gloriae quae revelabitur in nobis. De morte
autem animae a morte corporis distinguenda, quid plura documenta
commemorem; cum Dominus in una sententia evangelica utramque mortem
cuivis facile discernendam posuerit, ubi ait: Sine mortuos sepelire
mortuos suos (Matth. VIII, 22)? Sepeliendum quippe corpus
mortuum erat: sepultores autem ejus per infidelitatis impietatem in
anima mortuos intelligi voluit, quales excitantur cum dicitur,
Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus
(Ephes. V, 14). Detestatur autem quamdam mortem Apostolus,
dicens de vidua: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I
Tim. V, 6). Anima igitur jam pia, quae fuit impia, propter
justitiam fidei dicitur ex morte revixisse atque vivere. Corpus autem
non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed
propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis, quodam in loco in
Scripturis etiam mortuum dicitur, loquente Apostolo: Corpus
quidem, inquit mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est
propter justitiam. Haec vita ex fide facta est; quoniam justus ex
fide vivit (Rom. I, 17). Sed quid sequitur? Si autem
Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui
suscitavit Christum Jesum o mortuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII,
10, 11).
6. Huic ergo duplae morti nostrae Salvator noster impendit simplam
suam: et ad faciendam utramque resuscitationem nostram, in sacramento
et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator
aut impius, ut ei tanquam spiritu mortuo in interiore homine renovari
opus esset, et tanquam resipiscendo ad vitam justitiae revocari: sed
indutus carne mortali, et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis
ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis
sacramentum, exterioris exemplum. Interioris enim hominis nostri
sacramento data est illa vox, pertinens ad mortem animae nostrae
significandam, non solum in Psalmo, verum etiam in cruce: Deus
meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 1, et
Matth. XXVII, 46)? Cui voci congruit Apostolus dicens:
Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur
corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Crucifixio quippe
interioris hominis poenitentiae dolores intelliguntur, et continentiae
quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur,
in qua nos reliquit Deus . Et ideo per talem crucem evacuatur corpus
peccati, ut jam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato
(Rom. VI, 6, 13). Quia et interior homo si utique renovatur
de die in diem (II Cor. IV, 16), profecto vetus est antequam
renovetur. Intus namque agitur quod idem apostolus dicit: Exuite vos
veterem hominem, et induite novum. Quod ita consequenter exponit:
Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem (Ephes. IV,
22-25). Ubi autem deponitur mendacium, nisi intus, ut
inhabitet in monte sancto Dei qui loquitur veritatem in corde suo
(Psal. XIV, 1, 3)? Resurrectio vero corporis Domini ad
sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi
postquam resurrexit, ait mulieri: Noli me tangere; nondum enim
ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Cui mysterio congruit
Apostolus dicens: Si autem consurrexistis cum Christo, quae sursum
sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum
sunt, sapite (Coloss. III, 1, 2). Hoc est enim Christum
non tangere, nisi cum ascenderit ad Patrem, non de Christo sapere
carnaliter. Jam vero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri
Dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime
hortatus est servos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt,
animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Propter quod
dicit Apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in
carne mea (Coloss. I, 24). Et ad exemplum resurrectionis
exterioris hominis nostri pertinere invenitur resurrectio corporis
Domini, quia discipulis ait: Palpate, et videte, quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV,
39). Et unus ex discipulis etiam cicatrices ejus contrectans,
exclamavit dicens, Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX,
28)! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum
est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis vestri non
peribit (Luc. XXI, 18). Unde enim primo, Noli me tangere,
nondum enim ascendi ad Patrem meum; et unde antequam ascendat ad
Patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris
hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte
quisquam ita est absurdus atque aversus a vero, ut audeat dicere a
viris eum tactum antequam ascenderet; a mulieribus autem, cum
ascendisset? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in
corpore, quod praecessit in Domino, dicit Apostolus: Initium
Christus, deinde qui sunt Christi (I Cor. XV, 23). De
corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam
dicit: Transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori
gloriae suae (Philipp. III, 21). Una ergo mors nostri
Salvatoris duabus mortibus nostris saluti fuit. Et una ejus
resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus ejus in
utraque re, id est, et in morte et in resurrectione, et sacramento
interioris hominis nostri, et exemplo exterioris, medicinali quadam
convenientia ministratum est.
|
|