|
7. Ratio simpli ad duplum ex perfectione senarii numeri. Senarii
perfectio in Scripturis commendata. Annus senario numero pollet.
Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero;
unum quippe ad duo, tria sunt: sed hoc totum quod dixi, ad senarium
pervenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea
perfectus dicitur quia partibus suis completur: habet enim illas tres,
sextam, tertiam, dimidiam; nec nulla pars alia, quae dici possit
quota sit, invenitur in eo. Sexta ergo ejus unum est; tertia, duo;
dimidia, tria. Unum autem et duo et tria consummant eumdem senarium.
Cujus perfectionem nobis sancta Scriptura commendat, in eo maxime
quod Deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo
ad imaginem Dei (Gen. I, 27). Et sexta aetate generis
humani, Filius Dei venit et factus est filius hominis, ut nos
reformaret ad imaginem Dei. Ea quippe nunc aetas agitur, sive
milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis
Litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum
vestigemus, ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde
secunda usque ad Abraham: et deinceps, sicut Matthaeus evangelista
distinxit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad
transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad virginis partum
(Matth. I, 17). Quae tres aetates conjunctae illis duabus,
quinque faciunt. Proinde sextam inchoavit nativitas Domini, quae
nunc agitur usque ad occultum temporis finem. Hunc senarium numerum
quamdam temporis gerere figuram, etiam in illa ratione tripartitae
distributionis agnoscimus, qua unum tempus computamus ante Legem;
alterum, sub Lege; tertium, sub gratia. In quo tempore sacramentum
renovationis accepimus: ut in fine temporis etiam resurrectione carnis
omni ex parte renovati, ab universa, non solum animae, verum etiam
corporis infirmitate sanemur. Unde intelligitur illa mulier in typo
Ecclesiae a Domino sanata et erecta, quam curvaverat infirmitas
alligante satana. De talibus enim occultis hostibus plangit illa vox
Psalmi: Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Haec autem
mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni.
Menses autem annorum decem et octo inveniuntur in numero solidi
quadrati senarii, quod est sexies seni, et hoc sexies. Juxta quippe
est in eodem Evangelii loco, arbor quoque illa ficulnea, cujus
miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa
intercessum est, ut dimitteretur illo anno, ut si fructum ferret,
bene; sin aliter, excideretur (Luc. XIII, 6 17). Nam et
tres anni ad eamdem tripartitam distributionem pertinent, et menses
trium annorum quadratum senarium faciunt, quod est sexies seni.
8. Annus etiam unus, si duodecim menses integri considerentur, quos
triceni dies complent (talem quippe mensem veteres observaverunt, quem
circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim valent
sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis ut perveniatur ad
decem; hoc valent sexaginta in secundo ordine, qui constat ex denis ut
perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum, sexta pars
anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicatur , tanquam
senarius secundi versus, et fiunt sexies sexageni, trecenti et
sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut
mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis
animadversus est; restant autem quinque dies et quadrans diei, ut sol
impleat cursum suum annumque concludat: quatuor enim quadrantes faciunt
unum diem, quem necesse est intercalari excurso quadriennio, quod
bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur: etiam ipsos dies quinque
et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet.
Primum, quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt
jam dies quinque, sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro
die. Deinde, quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est:
ipse autem quadrans sex horas habet. Totus enim dies, id est, cum
sua nocte, viginti quatuor horae sunt, quarum pars quarta, quae est
quadrans diei, sex horae inveniuntur: ita in anni cursu senarius
numerus plurimum valet.
|
|