|
9. Senarius item in aedificatione corporis Christi ac templi
Jerosolymitani commendatus. Nec immerito in aedificatione corporis
Dominici, in cujus figura templum a Judaeis destructum triduo se
resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus
intelligitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis aedificatum
est templum. Et quadragies sexies seni, fiunt ducenti septuaginta sex
Qui numerus dierum complet novem menses et sex dies, qui tanquam decem
menses parientibus feminis imputantur: non quia omnes ad sextum diem
post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini
tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum
suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas. Octavo enim calendas
aprilis conceptus creditur, quo et passus: ita monumento novo quo
sepultus est, ubi nullus erat mortuorum positus (Joan. XIX,
41, 42), nec ante, nec postea, congruit uterus virginis quo
conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus autem
traditur octavo calendas januarias. Ab illo ergo die usque ad istum
computati , ducenti septuaginta et sex reperiuntur dies, qui senarium
numerum quadragies sexies habent. Quo numero annorum templum
aedificatum est, quia eo numero senariorum corpus Domini perfectum
est, quod mortis passione destructum, triduo resuscitavit. Dicebat
enim hoc de templo corporis sui (Id. II, 19-21), sicut
evidentissimo et robustissimo Evangelii testimonio declaratur, quo
ait: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus
noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et
tribus noctibus (Matth. XII, 40).
|
|