CAPUT VII.

11. Quomodo per unum Mediatorem ex multis colligamur in unum. Hoc sacramentum, hoc sacrificium, hic sacerdos, hic Deus, antequam missus veniret, factus ex femina, omnia quae sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula apparuerunt, sive quae per ipsos facta sunt, similitudines hujus fuerunt, ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus universorum a morte reparandorum. Quia enim ab uno vero Deo et summo per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus, et evanueramus in multa, discissi per multa et inhaerentes in multis: oportebat nutu et imperio Dei miserantis, ut ipsa multa venturum conclamarent unum; et a multis conclamatus veniret unus, et multa contestarentur venisse unum; et a multis exonerati veniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui, et propter peccatum in carne morituri, amaremus sine peccato mortuum in carne pro nobis unum; et in resuscitatum credentes, et cum illo per fidem spiritu resurgentes, justificaremur in uno justo facti unum: nec in ipsa carne nos resurrecturos desperaremus, cum multa membra intueremur praecessisse nos caput unum; in quo nunc per fidem mundati, et tunc per speciem redintegrati, et per Mediatorem Deo reconciliati haereamus uni, fruamur uno, permaneamus unum.