|
Venit ad haereticorum argumenta illa quae
non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos
refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse
substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici
putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et
ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse
diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum
substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus,
et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad
se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium
dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid
relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore
dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei
accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua
immutabilem permanere.
|
|