|
Personae tres non proprie dictae. Sed quia nostra loquendi consuetudo
jam obtinuit, ut hoc intelligatur cum dicimus essentiam, quod
intelligitur cum dicimus substantiam: non audemus dicere unam essentiam
tres substantias; sed unam essentiam vel substantiam, tres autem
personas; quemadmodum multi Latini ista tractantes et digni
auctoritate dixerunt, cum alium modum aptiorem non invenirent, quo
enuntiarent verbis quod sine verbis intelligebant. Revera enim cum
Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus
sanctus ille qui etiam donum Dei vocatur, nec Pater sit nec Filius,
tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est, Ego et Pater unum
sumus (Joan. X, 30). Non enim dixit, Unum est, quod
Sabelliani dicunt; sed, unum sumus. Tamen cum quaeritur quid tres,
magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen,
Tres personae, non ut illud diceretur, sed ne taceretur.
|
|