CAPUT X.

11. Quae Deo absolute conveniunt ut essentia, de Trinitate singulariter dicuntur, non pluraliter. Sicut ergo non dicimus tres essentias; ita non dicimus tres magnitudines, neque tres magnos. In rebus enim quae participatione magnitudinis magnae sunt, quibus est aliud esse, aliud magnas esse, sicut magna domus, et magnus mons, et magnus animus; in his ergo rebus aliud est magnitudo, aliud quod ab ea magnitudine magnum est, et prorsus non hoc est magnitudo quod est magna domus. Sed illa est vera magnitudo, qua non solum magna est domus quae magna est, et qua magnus est mons quisquis magnus est; sed etiam qua magnum est quidquid aliud magnum dicitur: ut aliud sit ipsa magnitudo, aliud ea quae ab illa magna dicuntur. Quae magnitudo utique primitus magna est, multoque excellentius quam ea quae participatione ejus magna sunt. Deus autem quia non ea magnitudine magnus est quae non est quod est ipse, ut quasi particeps ejus sit Deus cum magnus est; alioquin illa erit major magnitudo quam Deus, Deo autem non est aliquid majus: ea igitur magnitudine magnus est qua ipse est eadem magnitudo. Et ideo sicut non dicimus tres essentias, sic nec tres magnitudines: hoc est enim Deo esse, quod est magnum esse. Eadem causa nec magnos tres dicimus, sed unum magnum: quia non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso magno magnus est; quia ipse sua est magnitudo. Hoc et de bonitate, et de aeternitate, et de omnipotentia Dei dictum sit, omnibusque omnino praedicamentis quae de Deo possunt pronuntiari, quod ad se ipsum dicitur, non translate ac per similitudinem, sed proprie: si tamen de illo proprie aliquid dici ore hominis potest.