|
13. In relativis mutuis interdum desunt vocabula. Nec movere
debet, quoniam diximus relative dici Spiritum sanctum, non ipsam
Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, quia non ei videtur
vicissim respondere vocabulum ejus ad quem refertur. Non enim, sicut
dicimus servum domini et dominum servi, filium patris et patrem filii,
quoniam ista relative dicuntur, ita etiam hic possumus dicere.
Dicimus enim Spiritum sanctum Patris, sed non vicissim dicimus
Patrem Spiritus sancti, ne filius ejus intelligatur Spiritus
sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum Filii, sed non dicimus
Filium Spiritus sancti, ne pater ejus intelligatur Spiritus
sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur
vocabulum, quo sibi vicissim respondeant quae ad se referuntur. Quid
enim tam manifeste relative dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur
cujus est pignus, et semper pignus alicujus rei pignus est. Num ergo
cum dicimus pignus Patris et Filii (II Cor. V, 5, et Ephes.
I, 14), possumus vicissim dicere Patrem pignoris aut Filium
pignoris? At vero cum dicimus donum Patris et Filii, non quidem
dicere possumus Patrem doni, aut Filium doni; sed ut haec sibi
vicissim respondeant, dicimus donum donatoris, et donatorem doni:
quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit.
|
|