|
14. Principium quomodo in Trinitate relative dicatur. Dicitur
ergo relative Pater, idemque relative dicitur principium, et si quid
forte aliud: sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia
quae ab ipso sunt. Item dicitur relative Filius, relative dicitur et
Verbum et Imago; et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur:
nihil autem horum Pater dicitur. Et principium dicitur Filius: cum
enim diceretur ei, Tu quis es? respondit, Principium, qui et
loquor vobis (Joan. VIII, 25). Sed numquid Patris
principium? Creatorem se quippe ostendere voluit, cum se dixit esse
principium; sicut et Pater principium est creaturae, eo quod ab ipso
sunt omnia. Nam et creator relative dicitur ad creaturam, sicut
dominus ad servum. Et ideo cum dicimus, et Patrem principium, et
Filium principium, non duo principia creaturae dicimus; quia et
Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus
creator, sicut unus Deus. Si autem quidquid in se manet et gignit
aliquid vel operatur, principium est ei rei quam gignit, vel ei quam
operatur; non possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici
principium; quia non eum separamus ab appellatione creatoris: et
scriptum est de illo quod operetur, et in se utique manens operatur;
non enim in aliquid eorum quae operatur, ipse mutatur et vertitur. Et
quae operatur, vide: Unicuique autem, inquit, datur manifestatio
Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per Spiritum sermo
sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri
autem fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno
Spiritu; alii operatio virtutum; alii prophetia; alii dijudicatio
spirituum; alii genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus
atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, utique
sicut Deus. Quis enim tanta illa potest operari nisi Deus? Idem
autem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII,
6-11). Nam et sigillatim si interrogemur de Spiritu sancto,
verissime respondemus quod Deus sit; et cum Patre et Filio simul
unus Deus est. Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non
duo vel tria principia.
|
|