CAPUT XIV.

15. Pater et Filius unicum principium Spiritus sancti. Ad se autem invicem in Trinitate, si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia gignit eum . Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quoniam dictum est, De Patre procedit, non parva quaestio est. Quia si ita est, non jam principium ei tantum rei erit quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat. Ubi et illud elucescit, ut potest , quod solet multos movere, cur non Filius sit etiam Spiritus sanctus, cum et ipse a Patre exeat, sicut in Evangelio legitur (Joan. XV, 26). Exiit enim, non quomodo natus, sed quomodo datus; et ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut Unigenitus, neque factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. Quod enim de Patre natum est, ad Patrem solum refertur cum dicitur Filius, et ideo Filius Patris, non et noster : quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit; itaque Spiritus sanctus, non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus: sicut dicitur, Domini salus qui dat salutem (Psal. III, 9), eadem etiam nostra salus est qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est qui dedit, et noster qui accepimus. Non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est: sed alio modo iste noster est, quo dicimus et, Panem nostrum da nobis (Matth. VI, 11). Quanquam et illum spiritum qui hominis dicitur, utique accepimus. Quid enim habes, inquit , quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Sed aliud est quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Unde scriptum est et de Joanne, quod in spiritu et virtute Eliae veniret (Luc. I, 17): dictus est Eliae spiritus, scilicet Spiritus sanctus quem accepit Elias. Hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait ei Dominus, Tollam de spiritu tuo, et dabo eis (Num. XI, 17): hoc est, dabo illis de Spiritu sancto, quem jam tibi dedi. Si ergo et quod datur, principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit; fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia: sed sicut Pater et Filius unus Deus, et ad creaturam relative unus creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium; ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus Dominus.