|
16. An Spiritus sanctus esset donum et antequam daretur. Ulterius
autem quaeritur, utrum quemadmodum Filius non hoc tantum habet
nascendo ut Filius sit, sed omnino ut sit; sic et Spiritus sanctus
eo quo datur habeat non tantum ut donum sit, sed omnino ut sit: utrum
ergo erat antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo
daturus erat eum Deus, jam donum erat et antequam daretur. Sed si
non procedit nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui
daretur; quomodo jam erat ipsa substantia, si non est nisi quia
datur: sicut Filius non tantum ut sit Filius, quod relative
dicitur, sed omnino ut sit ipsam substantiam nascendo habet? An
semper procedit Spiritus sanctus, et non ex tempore, sed ab
aeternitate procedit; sed quia sic procedebat ut esset donabile; jam
donum erat, et antequam esset cui daretur? Aliter enim intelligitur
cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse
et antequam detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici
potest.
|
|