|
17. Quod de Deo ex tempore dicitur, relative dicitur, non
accidentaliter. Nec moveat quod Spiritus sanctus cum sit coaeternus
Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum
quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus donum, temporaliter
autem donatum. Nam et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit
servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo: non enim
sempiterna creatura est, cujus est ille Dominus. Quomodo ergo
obtinebimus nec ipsa relativa esse accidentia, quoniam nihil accidit
Deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio hujus
disputationis tractavimus. Ecce Dominum esse non sempiternum habet,
ne cogamur etiam sempiternam creaturam dicere, quia ille sempiterne non
dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non
potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet
servum. Et quisquis exstiterit qui aeternum quidem Deum solum dicat,
tempora autem non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed
tempora tamen non in tempore esse coepisse (non enim erat tempus
antequam inciperent tempora, et ideo non in tempore accidit Deo ut
Dominus esset, quia ipsorum temporum Dominus erat, quae utique non
in tempore esse coeperunt); quid respondebit de homine, qui in
tempore factus est, cujus utique Dominus non erat antequam esset cui
esset? Certe vel ut Dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo:
et ut omnis auferri videatur controversia, certe ut tuus Dominus
esset, aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit Deo.
Aut si et hoc propter obscuram quaestionem animae videtur incertum,
quid ut esset Dominus populi Israel? Quia etsi jam erat animae
natura, quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus; tamen
ille populus nondum erat, et quando esse coepit apparet. Postremo ut
Dominus esset hujus arboris et hujus segetis, ex tempore accidit,
quae modo esse coeperunt. Quia etsi materies ipsa jam erat, aliud est
tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum jam factae naturae.
Alio enim tempore est etiam homo dominus ligni, et alio tempore
dominus est arcae, quamvis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non
erat, cum ligni dominus jam esset. Quomodo igitur obtinebimus nihil
secundum accidens dici Deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit
quo mutetur, ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione
rerum de quibus dicuntur, accidunt. Sicut amicus relative dicitur;
neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit: fit ergo aliqua
mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus autem cum dicitur
pretium, relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coepit
pretium: neque cum dicitur pignus, et si qua sunt similia. Si ergo
nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque cum
incipit dici, neque cum desinit, aliquid in ejus natura vel forma,
qua nummus est, mutationis fiat; quanto facilius de illa incommutabili
Dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relative aliquid ad
creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi
substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae ad
quam dicitur? Domine, inquit, refugium factus es nobis (Psal.
LXXXIX, 1). Refugium ergo nostrum Deus relative dicitur, ad
nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum
refugimus: numquid tunc fit aliquid in ejus natura, quod antequam ad
eum refugeremus non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio:
deteriores enim fuimus antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum
refugiendo meliores: in illo autem nulla. Sic et pater noster esse
incipit, cum per ejus gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis
potestatem filios Dei fieri (Joan., 12). Substantia itaque
nostra mutatur in melius, cum filii ejus efficimur: simul et ille
pater noster esse incipit, sed nulla commutatione suae substantiae.
Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur,
manifestum est relative dici: non tamen secundum accidens Dei quod ei
aliquid acciderit, sed plane secundum accidens ejus ad quod dici
aliquid Deus incipit relative. Et quod amicus Dei justus esse
incipit, ipse mutatur: Deus autem absit ut temporaliter aliquem
diligat , quasi nova dilectione quae in illo ante non erat, apud quem
nec praeterita transierunt, et futura jam facta sunt. Itaque omnes
sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinavit:
sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi
dicuntur, ut eo modo dicatur quo potest humano affectu capi quod
dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur, et placidus bonis; illi
mutantur, non ipse: sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis
est; ipsorum scilicet mutatione, non sua.
|
|