CAPUT III.

4. Arianorum argumentum ex voce geniti et ingeniti desumptum diluitur. Quamobrem ut jam etiam de iis quae nec dicuntur ut cogitantur, nec cogitantur ut sunt, respondere incipiamus fidei nostrae adversariis: inter multa quae Ariani adversus catholicam fidem solent disputare, hoc sibi maxime callidissimum machinamentum proponere videntur, cum dicunt: Quidquid de Deo dicitur vel intelligitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse Patri secundum substantiam est, et genitum esse Filio secundum substantiam est. Diversum est autem ingenitum esse, et genitum esse: diversa est ergo substantia Patris et Filii. Quibus respondemus: Si quidquid de Deo dicitur, secundum substantiam dicitur; ergo quod dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), secundum substantiam dictum est. Una est igitur substantia Patris et Filii. Aut si hoc non secundum substantiam dictum est, dicitur ergo aliquid de Deo non secundum substantiam; et ideo jam non cogimur secundum substantiam intelligere ingenitum et genitum. Item dictum est de Filio, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6): quaerimus secundum quid aequalis. Si enim non secundum substantiam dicitur aequalis, admittunt ut dicatur aliquid de Deo, non secundum substantiam: admittant ergo non secundum substantiam dici ingenitum et genitum. Quod si propterea non admittunt, quia omnia de Deo secundum substantiam dici volunt, secundum substantiam Filius aequalis est Patri.