|
5. Accidens arguit semper aliquam rei mutationem. Accidens autem
non solet dici, nisi quod aliqua mutatione ejus rei cui accidit amitti
potest. Nam etsi quaedam dicuntur accidentia inseparabilia, quae
graece appellantur AKORISTA, sicut est plumae corvi color
niger; amittit eum tamen, non quidem quamdiu pluma est, sed quia non
semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex eo
quod desinit esse illud animal vel illa pluma, totumque illud corpus in
terram mutatur et vertitur, amittit utique etiam illum colorem.
Quamvis et accidens quod separabile dicitur, non separatione, sed
mutatione amittatur; sicuti est capillis hominum nigritudo, quoniam
dum capilli sunt possunt albescere, separabile accidens dicitur: sed
diligenter intuentibus satis apparet, non separatione quasi emigrare
aliquid a capite dum canescit, ut nigritudo inde candore succedente
discedat et aliquo eat, sed illam qualitatem coloris ibi verti atque
mutari. Nihil itaque accidens in Deo, quia nihil mutabile aut
amissibile. Quod si et illud dici accidens placet, quod licet non
amittatur, minuitur tamen vel augetur, sicuti est animae vita: nam et
quamdiu anima est, tamdiu vivit, et quia semper anima est, semper
vivit; sed quia magis vivit cum sapit, minusque cum desipit, fit
etiam hic aliqua mutatio, non ut desit vita, sicuti deest insipienti
sapientia, sed ut minus sit: nec tale aliquid in Deo fit, quia
omnino incommutabilis manet.
|
|