|
7. Occurrit haereticorum cavillationibus in eadem voce geniti et
ingeniti. Si autem huic sic putant resistendum esse sermoni, quod
Pater quidem ad Filium dicitur et Filius ad Patrem, ingenitus tamen
et genitus ad se ipsos dicuntur, non ad alterutrum: non enim hoc est
dicere ingenitum, quod est Patrem dicere; quia et si Filium non
genuisset, nihil prohiberet eum dicere ingenitum: et si gignat quisque
filium, non ex eo ipse ingenitus est, quia geniti homines ex aliis
hominibus, gignunt et ipsi alios: inquiunt ergo: Pater ad Filium
dicitur, et Filius ad Patrem, ingenitus autem ad se ipsum, et
genitus ad se ipsum dicitur: et ideo si quidquid ad se ipsum dicitur,
secundum substantiam dicitur, diversum est autem ingenitum esse et
genitum esse; diversa igitur substantia est: hoc si dicunt, non
intelligunt de ingenito quidem aliquid se dicere, quod diligentius
pertractandum sit, quia nec ideo quisque pater quia ingenitus, nec
ingenitus ideo quia pater, et propterea non ad aliquid, sed ad se dici
putatur ingenitus: genitum vero mira caecitate non advertunt dici non
posse, nisi ad aliquid. Ideo quippe filius quia genitus, et quia
filius utique genitus. Sicut autem filius ad patrem, sic genitus ad
genitorem refertur; et sicut pater ad filium, ita genitor ad genitum.
Ideoque alia notio est qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus.
Nam quamvis de Patre Deo utrumque dicatur, illud tamen ad genitum,
id est, ad Filium dicitur; quod nec illi negant: hoc autem quod
ingenitus dicitur, ad se ipsum dici perhibent. Dicunt ergo: Si
aliquid ad se ipsum dicitur Pater, quod ad se ipsum dici non potest
Filius, et quidquid ad se ipsum dicitur, secundum substantiam
dicitur, et ad se ipsum dicitur ingenitus, quod dici non potest
Filius; ergo secundum substantiam dicitur ingenitus, quod Filius
quia dici non potest, non ejusdem est substantiae. Cui versutiae
respondetur ita, ut ipsi cogantur dicere secundum quid sit aequalis
Patri Filius; utrum secundum id quod ad se dicitur, an secundum id
quod ad Patrem dicitur. Non enim secundum id quod ad Patrem
dicitur, quoniam ad patrem filius dicitur, ille autem non filius, sed
pater est. Quia non sic ad se dicuntur pater et filius, quomodo amici
aut vicini. Relative quippe amicus dicitur ad amicum; et si
aequaliter se diligunt, eadem in utroque amicitia est: et relative
vicinus dicitur ad vicinum; et quia aequaliter sibi vicini sunt
(quantum enim iste illi, tantum et ille huic vicinatur), eadem in
utroque vicinitas. Quia vero Filius non ad Filium relative dicitur,
sed ad Patrem; non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, aequalis est
Filius Patri: restat ut secundum id aequalis sit, quod ad se
dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur:
restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem est igitur
utriusque substantia. Cum vero ingenitus dicitur Pater, non quid
sit, sed quid non sit dicitur. Cum autem relativum negatur, non
secundum substantiam negatur, quia ipsum relativum non secundum
substantiam dicitur.
|
|