|
8. Negatio addita non mutat praedicamentum. Hoc exemplis planum
faciendum est. Ac primum videndum est hoc significari cum dicitur
genitus, quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius,
quia genitus; et quia filius, utique genitus. Quod ergo dicitur
ingenitus, hoc ostenditur, quod non sit filius: sed genitus et
ingenitus commode dicuntur; filius autem latine dicitur, sed infilius
ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui
demitur, si dicatur non filius; quemadmodum etiam si dicatur non
genitus, pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Sic
enim et vicinus et amicus relative dicuntur, nec tamen potest invicinus
dici quomodo dicitur inimicus. Quamobrem non est in rebus
considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri,
sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo jam dicamus
ingenitum, quamvis dici latine possit; sed pro eo dicamus non
genitum, quod tantum valet. Num ergo aliud dicimus quam non filium?
Negativa porro ista particula non id efficit, ut quod sine illa
relative dicitur, eadem praeposita substantialiter dicatur; sed id
tantum negatur, quod sine illa aiebatur, sicut in caeteris
praedicamentis. Velut cum dicimus, Homo est, substantiam
designamus. Qui ergo dicit, Non homo est, non aliud genus
praedicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum
substantiam aio, Homo est: sic secundum substantiam nego, cum dico,
Non homo est. Et cum quaeritur, quantus sit; et aio,
Quadrupedalis est, id est, quatuor pedum, secundum quantitatem aio:
qui dicit, Non quadrupedalis est, secundum quantitatem negat.
Candidus est, secundum qualitatem aio: Non candidus est, secundum
qualitatem nego. Propinquus est, secundum relativum aio: Non
propinquus est, secundum relativum nego. Secundum situm aio, cum
dico, Jacet: secundum situm nego, cum dico, Non jacet. Secundum
habitum aio, cum dico, Armatus est: secundum habitum nego, cum
dico, Non armatus est. Tantumdem autem valet si dicam, Inermis
est. Secundum tempus aio, cum dico, Hesternus est: secundum tempus
nego, cum dico, Non hesternus est. Et cum dico, Romae est,
secundum locum aio: et secundum locum nego, cum dico, Non Romae
est. Secundum id quod est facere aio, cum dico, Caedit: si autem
dicam, Non caedit, secundum id quod est facere nego, ut ostendam non
hoc facere. Et cum dico, Vapulat, secundum praedicamentum aio quod
pati vocatur: et secundum id nego, cum dico, non vapulat. Et omnino
nullum praedicamenti genus est, secundum quod aliquid aiere volumus,
nisi ut secundum idipsum praedicamentum negare convincamur, si
praeponere negativam particulam voluerimus. Quae cum ita sint, si
substantialiter aierem, dicendo, Filius; substantialiter negarem,
dicendo, Non Filius. Quia vero relative aio, cum dico, Filius
est; ad patrem enim refero: relative nego, si dicam, Non filius
est; ad parentem enim eamdem negationem refero, volens ostendere quod
ei parens non sit. At si quantum valet quod dicitur filius, tantumdem
valet quod dicitur genitus, sicut praelocuti sumus; tantumdem ergo
valet quod dicitur non genitus, quantum valet quod dicitur non filius.
Relative autem negamus dicendo, Non filius: relative igitur negamus
dicendo, Non genitus. Ingenitus porro quid est, nisi non genitus?
Non ergo receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur.
Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur, sed quod ex genitore sit:
ita cum dicitur ingenitus, non ad se ipsum dicitur, sed quod ex
genitore non sit ostenditur. In eodem tamen praedicamento, quod
Relativum vocatur, utraque significatio vertitur: quod autem relative
pronuntiatur, non indicat substantiam: ita quamvis diversum sit
genitus et ingenitus, non indicat diversam substantiam: quia sicut
filius ad patrem, et non filius ad non patrem refertur; ita genitus ad
genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est.
|
|