|
9. Quidquid substantialiter de Deo dicitur, de singulis personis
singulariter et simul de ipsa Trinitate dicitur. In Deo una
essentia, tres Graecis hypostases, Latinis tres personae.
Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur
praestantissima illa et divina sublimitas, substantialiter dici; quod
autem ad aliquid, non substantialiter, sed relative: tantamque vim
esse ejusdem substantiae in Patre et Filio et Spiritu sancto, ut
quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed
singulariter accipiatur. Quemadmodum enim Pater Deus est, et
Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, quod secundum
substantiam dici nemo dubitat: non tamen tres deos, sed unum Deum
dicimus eam ipsam praestantissimam Trinitatem. Ita magnus Pater,
magnus Filius, magnus Spiritus sanctus: non tamen tres magni, sed
unus magnus. Non enim de Patre solo, sicut illi perverse sentiunt;
sed de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est, Tu es Deus
solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Et bonus Pater, bonus
Filius, bonus Spiritus sanctus: nec tres boni, sed unus est bonus,
de quo dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus. Etenim Dominus
Jesus, ne ab illo qui dixerat, Magister bone (Luc. XVIII,
19, 18), tanquam hominem compellans, secundum hominem tantummodo
intelligeretur, ideo non ait, Nemo bonus, nisi solus Pater; sed,
Nemo bonus, nisi unus Deus. In Patris enim nomine, ipse per se
Pater pronuntiatur: in Dei vero, et ipse et Filius et Spiritus
sanctus, quia Trinitas unus Deus. Situs vero, et habitus, et
loca, et tempora, non proprie, sed translate ac per similitudines
dicuntur in Deo. Nam et sedere super Cherubim dicitur (Psal.
LXXIX, 2); quod ad situm dicitur: et abyssum tanquam
vestimentum amictus (Psal. CIII, 6); quod ad habitum: et,
Anni tui non deficient (Psal. CI, 28); quod ad tempus: et,
Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 8);
quod ad locum. Quod autem ad faciendum attinet, fortassis de solo
Deo verissime dicatur: solus enim Deus facit et ipse non fit, neque
patitur quantum ad ejus substantiam pertinet qua Deus est. Itaque
omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus:
nec tamen tres omnipotentes, sed unus Omnipotens, ex quo omnia, per
quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria (Rom. XI, 36).
Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personis
singulariter dicitur , id est, de Patre, et Filio, et Spiritu
sancto, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter
dicitur. Quoniam quippe non aliud est Deo esse, et aliud magnum
esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse: propterea sicut non
dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam
essentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico, quae OYSIA
graece dicitur, quam usitatius substantiam vocamus.
10. Dicunt quidem et illi hypostasim; sed nescio quid volunt
interesse inter usiam et hypostasim: ita ut plerique nostri qui haec
graeco tractant eloquio, dicere consueverint, MIAN OYSIAN,
TREIS YPOSTASEIS, quod est latine, unam essentiam,
tres substantias.
|
|