|
10. An una vel tres simul personae dicantur solus Deus. Et
quoniam ostendimus quomodo possit dici solus Pater, quia non nisi ipse
ibi Pater; consideranda est illa sententia qua dicitur, Deum verum
solum non esse Patrem solum, sed Patrem et Filium et Spiritum
sanctum. Si quis enim interroget, Pater solus utrum sit Deus:
quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem
Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum; esse autem solum Deum,
Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Sed quid agimus de illo
testimonio Domini? Patri enim dicebat, et Patrem nominaverat ad
quem loquebatur, cum ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant
te unum verum Deum (Joan. XVII, 3). Quod quidem Ariani sic
solent accipere, quasi non sit Filius verus Deus. Quibus exclusis
videndum est an intelligere cogamur, cum dictum est Patri, Ut
cognoscant te unum verum Deum; tanquam hoc insinuare voluerit, quia
et solus Pater Deus verus est, ne non intelligeremus Deum, nisi
ipsa tria simul, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Num ergo ex
Domini testimonio, et Patrem unum verum Deum dicimus, et Filium
unum verum Deum, et Spiritum sanctum unum verum Deum, et simul
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, simul ipsam
Trinitatem, non tres veros deos, sed unum verum Deum? An quoniam
addidit, Et quem misisti Jesum Christum; subaudiendum est, unum
verum Deum; et ordo verborum est, Ut te et quem misisti Jesum
Christum, cognoscant unum verum Deum? Cur ergo tacuit de Spiritu
sancto? An quoniam consequens est ut ubicumque nominatur unum tanta
pace uni adhaerens, ut per hanc utrumque unum sit, jam ex hoc
intelligatur etiam ipsa pax, quamvis non commemoretur? Nam et illo
loco Apostolus videtur quasi praetermittere Spiritum sanctum, et
tamen etiam ibi intelligitur, ubi ait, Omnia sunt vestra; vos
autem, Christi; Christus autem, Dei (I Cor. III, 22,
23): et iterum, Caput mulieris, vir; caput viri, Christus;
caput autem Christi, Deus (Id. XI, 3). Sed rursus si Deus
non nisi omnia simul tria, quomodo caput Christi Deus, id est,
caput Christi Trinitas, cum in Trinitate sit Christus ut sit
Trinitas? An quod est Pater cum Filio, caput est ei quod est solus
Filius? Cum Filio enim Pater Deus, solus autem Filius Christus
est: maxime quia jam Verbum caro factum loquitur, secundum quam
humilitatem ejus etiam major est Pater, sicut dicit, Quoniam Pater
major me est (Joan. XIV, 28); ut hoc ipsum Deum esse, quod
illi cum Patre unum est, caput sit hominis Mediatoris, quod ipse
solus est (I Tim. II, 5). Si enim mentem recte dicimus
principale hominis, id est, tanquam caput humanae substantiae, cum
ipse homo cum mente sit homo; cur non multo congruentius, multoque
magis Verbum cum Patre quod simul Deus est, caput est Christi,
quamvis Christus homo nisi cum Verbo quod caro factum est, intelligi
non possit? Sed hoc, ut jam diximus, aliquanto diligentius postea
considerabimus. Nunc autem aequalitas Trinitatis et una eademque
substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est, ut quoquo
modo se habet ista quaestio, quam discutiendam acriore intentione
distulimus, nihil impediat quominus fateamur summam aequalitatem
Patris et Filii et Spiritus sancti.
|
|