CAPUT I.

1. Filius secundum Apostolum virtus et sapientia Dei Patris. Hinc ratiocinatio Catholicorum contra priores Arianos. Difficultas an Pater non sit ipse sapientia, sed tantum sapientiae Pater. Aequalitatem Patris et Filii et Spiritus sancti putant nonnulli ex hoc impediri quominus intelligatur, quia scriptum est, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: ut ideo non videatur aequalitas, quia non est Pater ipse virtus et sapientia, sed genitor virtutis et sapientiae. Et revera non mediocri intentione quaeri solet, quomodo dicatur Deus virtutis et sapientiae Pater. Ait enim Apostolus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Et hinc nonnulli nostri adversum Arianos hoc modo ratiocinati sunt, eos duntaxat qui prius se adversum catholicam fidem extulerunt. Nam ipse Arius dixisse fertur, Si filius est, natus est; si natus est, erat tempus quando non erat filius: non intelligens etiam natum esse Deo sempiternum esse, ut sit coaeternus Patri Filius, sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus est illi, et esset coaeternus, si esset ignis aeternus. Unde quidam posteriores Ariani abjecerunt istam sententiam, fassique sunt, non ex tempore coepisse Filium Dei. Sed inter disputationes quas habebant nostri adversum eos qui dicebant, Erat tempus quando non erat Filius, hanc etiam nonnulli ratiocinationem inserebant: Si Dei Filius virtus et sapientia Dei est, nec unquam Deus sine virtute et sapientia fuit, coaeternus est Deo Patri Filius: dicit autem Apostolus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; et Deum aliquando non habuisse virtutem aut sapientiam, dementis est dicere: non igitur erat tempus quando non erat Filius.

2. Quae ratiocinatio ad id cogit, ut dicamus Deum Patrem non esse sapientem, nisi habendo sapientiam quam genuit, non existendo per se Pater ipsa sapientia. Deinde si ita est, Filius quoque ipse sicut dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, videndum est utrum possit sapientia de sapientia dici, si non est Deus Pater ipsa sapientia, sed tantum genitor sapientiae. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suae, et bonitatis, et aeternitatis, et omnipotentiae suae genitor sit, ut non ipse sit sua magnitudo, et sua bonitas, et sua aeternitas, et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit, et ea bonitate bonus, et ea aeternitate aeternus, et ea omnipotentia omnipotens quae de illo nata est, sicut non ipse sua sapientia est , sed ea sapientia sapiens est quae de illo nata est? Nam illud non est formidandum, ne cogamur multos filios Dei dicere, praeter adoptionem creaturae, coaeternos Patri, si magnitudinis suae genitor est, et bonitatis, et aeternitatis, et omnipotentiae. Huic enim calumniae facile respondetur, sic non effici, quia multa nominata sunt, ut ille multorum filiorum coaeternorum sit pater; quemadmodum non efficitur ut duorum sit, cum dicitur Christus Dei virtus et Dei sapientia. Eadem quippe virtus quae sapientia, et eadem sapientia quae virtus est: ita igitur etiam de caeteris, ut eadem sit magnitudo quae virtus, et si qua alia, quae vel supra commemorata sunt, vel commemorari adhuc possunt.