CAPUT III.

4. Unitatem essentiae Patris et Filii haberi ex verbis, Unum sumus. Filius et in sapientia et in caeteris aequalis Patri. Et nescio utrum inveniatur in Scripturis dictum, unum sunt, quorum est diversa natura. Si autem aliqua plura ejusdem naturae sint, et diversa sentiant, non sunt unum et quantum diversa sentiunt. Nam si jam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret, Ut sint unum, sicut nos unum (Id. XVII, 11), cum suos discipulos Patri commendaret. At vero Paulus et Apollo, quia et ambo homines, et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8). Cum ergo sic dicitur unum, ut non addatur quid unum, et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia, non dissidens nec dissentiens significatur. Cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum, quamvis diversis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum; quid enim tam diversum? nisi addatur aut subintelligatur quid unum, id est, unus homo, aut unum animal. Inde Apostolus: Qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est: non dixit, Unum sunt, aut, Unum est; sed addidit, corpus, tanquam ex duobus diversis masculino et feminino unum corpus adjunctione compositum. Et, Qui adhaeret Domino, inquit, unus spiritus est (Id. VI, 16, 17): non dixit, Qui adhaeret Domino, unus est, aut, unum sunt; sed addidit, spiritus. Diversi sunt enim natura, spiritus hominis et spiritus Dei ; sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit Dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum Deo. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in Evangelio secundum Joannem et toties diceret Dominus de ipsa unitate, vel sua cum Patre, vel nostra invicem nobiscum; nusquam dixit, Ut nos et ipsi unum: sed, Ut unum sint, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII). Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem substantiae, et unus Deus est, et unus magnus, et unus sapiens, sicut tractatum est.

5. Unde ergo major Pater? Si enim major, magnitudine major: cum autem magnitudo Filius ejus sit, nec ille utique major est eo qui se genuit, nec ille major est ea magnitudine qua magnus est: ergo aequalis. Nam unde aequalis, si non eo quo est, cui non est aliud esse, et aliud magnum esse? Aut si aeternitate Pater major est, non est aequalis Filius quacumque re. Unde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo, quae minus aeterna est, atque ita caetera. An forte in virtute aequalis est, in sapientia vero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis virtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in virtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis est sapientia, quae minus potens est? Restat ergo ut si in ulla re aequalis non est, in omnibus non sit aequalis. At Scriptura clamat, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Cogitur ergo quivis adversarius veritatis, qui modo tenetur apostolica auctoritate, in qualibet vel una re aequalem Deo Filium confiteri. Eligat quam voluerit: hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem, quae de substantia ejus dicuntur.