|
6. Sequitur de eodem argumento. Sic enim virtutes quae sunt in
animo humano, quamvis alio atque alio modo singulae intelligantur,
nullo modo tamen separantur ab invicem, ut quicumque fuerint aequales,
verbi gratia, in fortitudine, aequales sint et prudentia, et
temperantia, et justitia. Si enim dixeris aequales esse istos
fortitudine, sed illum praestare prudentia; sequitur ut hujus
fortitudo minus prudens sit, ac per hoc nec fortitudine aequales sunt,
quando est illius fortitudo prudentior. Atque ita de caeteris
virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras. Non
enim de viribus corporis agitur, sed de animi fortitudine. Quanto
ergo magis in illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter
simpliciore quam est animus humanus, haec ita se habent? Humano
quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse, aut prudentem, aut
justum, aut temperantem: potest enim esse animus, et nullam istarum
habere virtutem. Deo autem hoc est esse quod est fortem esse, aut
justum esse, aut sapientem esse, et si quid de illa simplici
multiplicitate, vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia
ejus significetur. Quamobrem, sive ita dicatur Deus de Deo, ut et
singulis hoc nomen conveniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed
unus Deus sit. Ita enim sibi cohaerent, quemadmodum et in
distantibus diversisque substantiis fieri Apostolus testis est. Nam
et solus Dominus spiritus est, et solus hominis spiritus utique
spiritus est, tamen si haereat Domino unus spiritus est: quanto magis
ibi, ubi est omnino inseparabilis atque aeterna connexio, ne absurde
dici videatur quasi filius amborum, cum dicitur Filius Dei, si id
quod dicitur Deus, non nisi de ambobus dicitur simul: sive quidquid
de Deo dicitur quod substantiam ejus indicet, non nisi de ambobus
simul, imo de ipsa simul Trinitate dicitur? Sive ergo hoc, sive
illud sit, quod diligentius discutiendum est, nunc unde agitur satis
est videre, nullo modo Filium aequalem esse Patri, si in aliquo
scilicet quod pertineat ad significandam ejus substantiam inaequalis
invenitur, sicut jam ostendimus. Apostolus autem dixit aequalem. In
omnibus ergo aequalis est Patri Filius, et est unius ejusdemque
substantiae.
|
|