|
7. Spiritus sanctus etiam Patri et Filio aequalis in omnibus.
Quapropter etiam Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et
aequalitate consistit. Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas,
sive charitas, sive ideo unitas quia charitas, et ideo charitas quia
sanctitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque
conjungitur, quo genitus a gignente diligatur, generatoremque suum
diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono
superioris alicujus, sed suo proprio servantes unitatem spiritus in
vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Quod imitari per gratiam, et ad
Deum, et ad nos ipsos jubemur. In quibus duobus praeceptis tota Lex
pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ita sunt illa
tria, Deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus. Nos
autem ex ipso, et per ipsum, et in ipso beati; quia ipsius munere
inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, quia agglutinatur anima
nostra post eum. Et nobis haerere Deo bonum est, quia perdet omnem
qui fornicatur ab eo (Psal. LXXVII, 28, 27). Spiritus
ergo sanctus commune aliquid est Patris et Filii, quidquid illud
est. At ipsa communio, consubstantialis et coaeterna: quae si
amicitia convenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur
charitas. Et haec quoque substantia, quia Deus substantia, et Deus
charitas, sicut scriptum est (I Joan. IV, 16). Sicut autem
substantia simul cum Patre et Filio, ita simul magna, et simul
bona, et simul sancta, et quidquid aliud ad se dicitur: quoniam non
aliud est Deo esse, et aliud magnum esse vel bonum esse, et caetera,
sicut supra ostendimus. Si enim minus magna est ibi charitas quam
sapientia, minus quam est diligitur sapientia: aequalis est igitur,
ut quanta est sapientia tantum diligatur: est autem sapientia aequalis
Patri, sicut supra disputavimus: aequalis est igitur etiam Spiritus
sanctus; et si aequalis, in omnibus aequalis propter summam
simplicitatem quae in illa substantia est. Et ideo non amplius quam
tria sunt; unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de
quo est, et ipsa dilectio. Quae si nihil est, quomodo Deus dilectio
est? Si non est substantia, quomodo Deus substantia est?
|
|