|
8. Quomodo Deus substantia simplex et multiplex. Si autem
quaeritur quomodo simplex et multiplex sit illa substantia;
animadvertenda est primo creatura quare sit multiplex, nullo autem modo
vere simplex. Et prius corpus universum utique partibus constat; ita
ut sit ibi alia pars major, alia minor, et majus sit universum quam
pars quaelibet aut quantalibet. Nam et coelum et terra partes sunt
universae mundanae molis: et sola terra, et solum coelum
innumerabilibus partibus constat, et in tertia sui parte minor est quam
in caetera, et in dimidia minor quam in tota; et totum mundi corpus
quod duabus plerumque partibus appellari solet, id est, coelum et
terra, utique majus est quam solum coelum aut sola terra. Et in
unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura.
Potest enim et diminuta magnitudine manere idem color et eadem figura,
et colore mutato manere eadem figura et eadem magnitudo, et figura
eadem non manente tam magnum esse et eodem modo coloratum: et
quaecumque alia simul dicuntur de corpore, possunt et simul et plura
sine caeteris commutari. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura
corporis, simplex autem nullo modo. Creatura quoque spiritualis,
sicut est anima, est quidem in corporis comparatione simplicior: sine
comparatione autem corporis multiplex est, etiam ipsa non simplex.
Nam ideo simplicior est corpore, quia non mole diffunditur per spatium
loci, sed in unoquoque corpore, et in toto tota est, et in qualibet
ejus parte tota est; et ideo cum fit aliquid in quavis exigua particula
corporis quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa
tamen tota sentit, quia totam non latet: sed tamen etiam in anima cum
aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud
memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud
tristitia, possintque et alia sine aliis, et alia magis, alia minus,
innumerabilia et innumerabiliter in animae natura inveniri; manifestum
est non simplicem, sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex
mutabile est; omnis autem creatura mutabilis.
|
|