|
Deus Trinitas, sed non triplex. Deus vero multipliciter quidem
dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud
non indigne dici videtur: sed eadem magnitudo ejus est, quae
sapientia; non enim mole magnus est, sed virtute: et eadem bonitas
quae sapientia et magnitudo, et eadem veritas quae illa omnia: et non
est ibi aliud beatum esse, et aliud magnum, aut sapientem, aut
verum, aut bonum esse, aut omnino ipsum esse.
9. Nec quoniam Trinitas est, ideo triplex putandus est: alioquin
minor erit Pater solus, aut Filius solus, quam simul Pater et
Filius. Quanquam non inveniatur quomodo dici possit, aut Pater
solus, aut Filius solus; cum semper atque inseparabiliter et ille cum
Filio sit, et ille cum Patre: non ut ambo sint Pater, aut ambo
Filius; sed quia semper in invicem, neuter solus. Quia vero dicimus
et Deum solum ipsam Trinitatem, quamvis semper sit cum spiritibus et
animabus sanctis; sed solum dicimus quod Deus est, quia non et illi
cum illo Deus sunt: ita solum Patrem dicimus Patrem, non quia
separatur a Filio, sed quia non simul ambo Pater sunt.
|
|