CAPUT VIII.

Dei naturae nulla fit accessio. Cum itaque tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adjunctione sua crescunt. Quamvis enim qui adhaeret uxori suae, unum corpus sit; majus tamen corpus fit, quam si solius viri esset, aut solius uxoris. In rebus autem spiritualibus, cum minor majori adhaerescit, sicut creatura Creatori, illa fit major quam erat, non ille. In iis enim quae non mole magna sunt, hoc est majus esse quod est melius esse. Melior autem fit spiritus alicujus creaturae, cum adhaeret Creatori, quam si non adhaereat; et ideo etiam major quia melior. Qui ergo adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17): sed tamen Dominus non ideo fit major, quamvis fiat ille qui adhaeret Domino. In ipso igitur Deo cum adhaeret aequali Patri Filius aequalis, aut Spiritus sanctus Patri et Filio aequalis, non fit major Deus quam singuli eorum; quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, et perfectus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: et ideo Trinitas potius quam triplex.