|
In quo superioris libri quaestio, quae
dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit
Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae
Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus
sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam
virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam
ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una
essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae
vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur,
ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse
veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum
sanctum.
|
|